라틴어 문장 검색

Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat animum curis publicis fatigatum, et Scipio triumphale illud ac militare corpus movebat ad numeros, non molliter se infringens, ut nune mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 148:2)
Laudant enim ea, quibus erubescebant, et vitio gloriantur;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 62:2)
Ille vero fortunae benignitatem a se non summovebit et patrimonio per honesta quaesito nec gloriabitur nec erubescet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 118:1)
et litigauimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peierauimus.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.41)
aut experta iuras aut inexperta peieras;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.10)
Non erubescit Bacchus effusos tener sparsisse crines nec manu molli levem vibrare thyrsum, cum parum forti gradu auro decorum syrma barbaricum trahit:
(세네카, Hercules Furens 7:9)
Herculem dici tuum partum erubescis?
(세네카, Hercules Oetaeus 20:13)
si pace tellus plena, si nullae gemunt urbes nec aras impias quisquam inquinat, si scelera desunt, spiritum admitte hunc precor in astra, non me mortis infernae locus nec maesta nigri regna conterrent Iovis, sed ire ad illos umbra, quos vici, deos, pater, erubesco, nube discussa diem pande, ut deorum voltus ardentem Herculem spectet;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:5)
si uicisti, quid erubescis?
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 6:7)
si peierat, timere quid gravius potest?
(세네카, Troades 631:1)
qualis et Eurotae Pollux et Castor harenis, hic victor pugnis, ille futurus equis, inter quos Helene nudis capere arma papillis fertur nec fratres erubuisse deos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 144)
assidet una soror, curis et pallida nutrix peierat hiberni temporis esse moras.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 322)
testor maiorum cineres tibi, Roma, colendos, sub quorum titulis, Africa, tunsa iaces, et Persen proauo stimulantem pectus Achille, quique tuas proauo fregit Achille domos, me neque censurae legem mollisse nec ulla labe mea uestros erubuisse focos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1126)
"hic vultu erectus, at ille laetitia erubuit veniamque rubore poposcit, post hinc germano regis, hinc rege retento Palladiam implicitis manibus subiere Tolosam."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 185)
"Auguste, si mihi standi locum praeripere conetur, qui tibi invadere non erubescit loquendi."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION