라틴어 문장 검색

Itaque nil mirum cuiquam videatur si quandoque in viros egregios evadant, qualis fuit Agesilaus, Zangerus Solymanni filius, Aesopus, Gasca Peruviae praefectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:21)
Ex quo cernere possis fluvium Lethes non minus super terram quam sub terram decurrere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:5)
Sic euaserunt animalia, quod timuerunt, Vulpis et hoc sensu sunt omnia libera censu.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:16)
Nec uestrum rimis sic quisque latebit in imis, Vt piscatorum laqueos euadat eorum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:12)
Remanserunt itaque, qui evadere potuerant et fugere in solitudinem, sescenti viri; sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor.
(불가타 성경, 판관기, 20장47)
et liquescent montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae, quae decurrunt in praeceps.
(불가타 성경, 미카서, 1장4)
Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa, quae acciderant;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장26)
escae autem non erant in horreis, eo quod septimus annus esset, et, qui evaserant in Iudaeam de gentibus, consumpserant reliquias repositionis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장53)
" Si quem habes hostem aut rerum insidiatorem, mitte eum illuc et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit, eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장38)
Nam etsi in praesenti tempore evasero eam, quae ex hominibus est, poenam, manus tamen Omnipotentis nec vivus nec defunctus effugiam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장26)
Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore, sed lente ob repentinum adversariorum silentium victus evaserat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장17)
Inter omnes priscae auctoritatis viros, qui Pythagora duce puriore mentis ratione viguerunt, constare manifestum est, haude quemquam in philosophiae disciplinis ad cumulum perfectionis evadere, nisi cui talis prudentiae nobilitas quodam quasi quadruvio vestigatur, quod recte intuentis sollertiam non latebit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:1)
tune ille es, ait, qui nostro quondam lacte nutritus, nostris educatus alimentis in uirilis animi robur euaseras?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:3)
Et quoniam uerae formam beatitudinis me dudum monstrante uidisti, quo etiam sita sit agnouisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto uiam tibi quae te domum reuehat ostendam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:12)
namque nullum portum terrae Africae quo classes decurrerent, pro certo tutum ab hostium praesidio fore suspicabatur, sed fortuitu oblatam occasionem egressus aucupabatur.
(카이사르, 아프리카 전기 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION