라틴어 문장 검색

Auctoresque multi sunt, inflatis vesicis pulsandos tumores esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 13:5)
Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 1:4)
ubi vetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur, febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 2:1)
Interdum enim neque rubor, neque tumor ullus apparet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 1:4)
Levius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non sequuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 2:1)
itaque rubore et tumore in praecordiis orto, scire licet fauces liberari.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 4:3)
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt, quies, abstinentia, lana circumdata, in jejuno absinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:1)
aliquis etiam in cruribus tumor est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 1:4)
Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admovendae sunt cucurbitulae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:8)
Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 4:1)
Si vero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 5:1)
Si vero tumores etiam obcalluerunt, et dolent, levat spongia imposita, quae subinde ex oleo et aceto, vel aqua frigida exprimitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 6:1)
Quod si nihil superimponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris cortices, vel cucumeris silvestris radix decocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 6:4)
At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus, aliave verbena ex reprimentibus decocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 7:1)
et usque eo adhibenda, donec aliquid ex tumore minuisse, coloremque ulceri magis naturalem reddidisse videatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 59:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION