라틴어 문장 검색

Missis enim corrosivis et aquis fortibus, quae viam sibi aperiunt, si possit inveniri corpus proportionatum et magis consentiens et amicum corpori alicui solido quam illud cum quo tanquam per necessitatem commiscetur, statim se aperit et relaxat corpus, et illud alterum intro recipit, priore excluso aut summoto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 448:2)
Quamvis enim videri possit in aliquibus hic motus esse motus tantum per accidens aut per consequens, respectu motus congregationis minoris, quia nequeunt coire homogenea, nisi heterogeneis exclusis et remotis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 457:4)
Siquidem haec res ab ecclesia illos avertit, et in cathedra derisorum sedere facit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:18)
Collegas etiam amice tracta, et potius advoca cum illud minime expectent quam exclude cum consentaneum fuerit eos advocari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:12)
Sit autem caverna illa solo aequa, non omnino depressa, et eleganti pavimento strata ad terrae vapores excludendos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:4)
Si foret exclusus, fieret sibi maximus usus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:8)
et imminutum prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo.
(불가타 성경, 집회서, 47장28)
et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaerunt Dominum nec investigant eum ".
(불가타 성경, 스바니야서, 1장6)
Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos; rex Israel, Dominus, in medio tui, non timebis malum ultra.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장15)
Lex veritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa in labiis eius; in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate.
(불가타 성경, 말라키서, 2장6)
Et perambulavit in civitatibus Iudae et disperdidit impios ex ea et avertit iram ab Israel;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장8)
Et avertebant eum dicentes: " Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo et revertamur nos et fratres nostri et pugnabimus adversus eos; nos autem pauci sumus ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장9)
Et applicuit castra in Ioppen; et excluserunt eum, qui erant de civitate, quia custodia Apollonii in Ioppe erat, et oppugnaverunt eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장75)
ij vj x xiiij xviij xxij, quos si dividas, unam recipient sectionem ceteram repudiantes, quod secunda divisio ab inparis medietate partis excluditur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 4:5)
Eheu, quam surda miseros auertitur aure
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION