라틴어 문장 검색

exemplar autem erit eius, quemadmodum in palaestris cylindri exaequant ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장59)
eo tempore quidam architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum venisset, acroasin fecit exemplarque protulit muri et supra id machinam in carchesio versatili constituit, quae helepolim ad moenia accedentem corripuit et transtulit intra murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장11)
hoc exemplar Rhodii cum vidissent, admirati ademerunt Diogneto, quod fuerat quotannis constitutum, et eum honorem ad Calliam transtulerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장12)
Non enim omnia eisdem rationibus agi possunt, sed sunt alia, quae exemplaribus non magnis similiter magna facta habent effectus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장18)
alia autem exemplaria non possunt habere, sed per se constituuntur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장19)
nonnulla vero sunt, quae in exemplaribus videntur veri similia, cum autem crescere coeperunt, dilabantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장20)
Sic item in nonnullis exemplaribus videntur, quae admodum in minimis fieri videntur, absque eodem modo in maioribus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장24)
Nemo negat, quia nemo ignorat, quod ultro natura suggerit, deum esse universitatis conditorem eamque universitatem tam bonam quam homini mancipatam.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:3)
Est ergo aliqua propria operatio humane universitatis, ad quam ipsa universitas hominum in tanta moltitudine ordinatur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:10)
Alterum exemplar est, alterum forma ab exemplari sumpta et operi inposita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 21:2)
Ad haec si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in uniuersitatis ratione conspicere, illa uero ad uniuersitatis cognitionem aspirare non posse quoniam eorum notio corporales figuras non posset excedere, de rerum uero cognitione firmiori potius perfectiorique iudicio esse credendum:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:4)
Atque adeo nuper audivi Vergilium Romanum paucis legentem comoediam ad exemplar veteris comoediae scriptam, tam bene ut esse quandoque possit exemplar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION