라틴어 문장 검색

Oportet enim versari in convivio sermones ut castitate integris ita adpetibiles venustate:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 4:1)
et iam primum animadverto duos quos eloquentissimos antiqua aetas tulit, comicum Plautum et oratorem Tullium, eos ambos etiam ad iocorum venustatem ceteris praestitisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 10:2)
Hos Platonis versiculos, quorum magis venustatem an brevitatem mireris incertum est, legisse me memini in Latinum tanto latius versos quanto solet nostra quam Graecorum lingua brevior et angustior aestimari:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 16:2)
Atque hoc etiam Pato ibidem dicit, non diffugiendas esse huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam, neque ullum umquam continentem prorsum aut temperantem satis fideliter visum esse cui vita non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatem inlecebris explorata sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 7:1)
veluti cum dicitur M. Cicero homo magna eloquentia et Roscius histrio summa venustate, non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno ac perfecto auditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 2:2)
Et ut prius tibi de interrogatione respondeam, qui vult amoenus esse consultor ea interrogat quae sunt interrogato facilia responsu, et quae scit illum sedula exercitatione didicisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 3:1)
lacrimaeque decorae ipse etiam fletus habebat aliquid venustatis, ortus aut a gaudio, ut Terentius o lacrimo gaudio, quod et congruit puero propter victoriam inopinatam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3431)
dictis divinum adspirat amorem id est dictis suis addit venustatem, ut amabiliter eius audiatur oratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3731)
ergo προ`σ ἀντιδιαστολήν saevi maris, quod exercitationi militibus erat, ait 'diis et ventis secundis' esse pugnatum, ut tempestatem quidem Agrippa non timuerit, sed favor divinus maria constraverit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 68211)
'oblitum' quasi exercitationis et virium, quem securitas et amor corru- perit, adeo ut nec crederet hostem esse rediturum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2363)
"vires denique et mentis et corporis sine laboris exercitatione torpescunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:21)
morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philosophia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 25:3)
magnum opus est egetque exercitatione non parva.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 22:6)
dicendi autem me non tam fructus et gloria quam studium ipsum exercitatioque delectat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 2:3)
Hoc vero sine ulla dubitatione con- firmaverim, sive illa arte pariatur aliqua sive exercitatione quadam sive natura, rem unam esse omnium difficillimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION