라틴어 문장 검색

Talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuvencum per nemora atque altos quaerendo bucula lucos propter aquae rivum viridi procumbit in ulva, perdita, nec serae meminit decedere nocti, talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS68)
nisi forte quidem atque alia, quae oculis aut vulneribus medentur, ex multis atque interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus, quorum ex diversis fit una illa mixtura, quae nulli earum similis est, ex quibus constat, sed proprias vires ex omnibus sumit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 337:2)
et quidem quibus adversus haec modis sit medendum, verbosius tradunt materiasque sibi ipsi fingunt et ad morem actionum persequuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 52:1)
ut de precetur, ut supplicet, ut medeatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 45:14)
Postquam eo venit, quamquam persequi Iugurtham et mederi fraternae invidiae animo ardebat, cognitis militibus, quos praeter fugam soluto imperio licentia atque lascivia corruperat, ex copia rerum statuit sibi nihil agitandum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장8)
Quidam quae tantum amicis committenda sunt, obviis narrant et in quaslibet aures, quicquid illos urserit, exonerant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 4:1)
Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad exonerandum corpus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 20:1)
Quanto hilarior est, qui solvit quam qui mutuatur, tanto debet laetior esse, qui se maximo aere alieno accepti benefici exonerat, quam qui cum maxime obligatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 17:7)
Hic est enim Brutus, qui cum periturus mortis moras quaereret, ad exonerandum ventrem secessit et evocatus ad mortem iussusque praebere cervicem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 12:5)
Quidni ego admirer hanc magnitudinem animi, qua in exilium voluntarium secessit et civitatem exoneravit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 3:1)
Nam et in grammatice et in arte medendi aut gubernandi videmus bona humillimis quibusque contingere."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 15:5)
Quid oculorum auriumque tormenta et cerebri exaestuantis verminationes et omnia, per quae exoneramur, internis adfecta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 17:2)
iamque ense fessum miles exonerat latus, neglecta summas scuta per puppes iacent;
(세네카, 아가멤논 10:2)
Et cum hoc unum puero noceat quod ex meretrice natus est, omnes operam dederunt, ut quantuni controuersia licebat huic uitio mederentur efficerentque ne quicquam in illa uideretur meretricis fuisse nisi nomen.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 7:6)
Numquid magis exonerare te possum?
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION