라틴어 문장 검색

Qui cum adhuc esset regia in urbe positus, nascentem ibi nouam heresim de statu nostrae resurrectionis, cum ipso, quo exorta est, initio, iuuante se gratia catholicae ueritatis, attriuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:9)
Quo epistulae principio manifeste declaratur, et nuperrime temporibus illis hanc apud eos heresim exortam, et non totam eorum gentem, sed quosdam in eis hac fuisse inplicitos.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:5)
Sed nec religioni Christianae, quae apud eos exorta erat, aliquid inpendebat honoris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 1:7)
Cum ergo ueniens illo loqueretur cum regina, atque inter alia, sermone de Osualdo exorto, diceret, quod et ipsa lucem nocte illa supra reliquias eius ad caelum usque altam uidisset, adiecit regina, quia de puluere pauimenti, in quo aqua lauacri illius effusa est, multi iam sanati essent infirmi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:2)
Sicque factum est, ut uir Dei et per prophetiae spiritum tempestatem praedixerit futuram, et per uirtutem eiusdem spiritus hanc exortam, quamuis corporaliter absens, sopiuerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XV. 1:9)
et hac exorta, si dominica dies, quae tunc prima sabbati uocabatur, erat mane uentura, in ipsa uespera pascha dominicum celebrare incipiebat, quomodo et nos omnes hodie facere solemus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 4:2)
Cumque materies belli acrioris et inimicitiae longioris inter reges populosque feroces uideretur exorta, Theodorus Deo dilectus antistes, diuino functus auxilio, salutifera exhortatione coeptum tanti periculi funditus extinguit incendium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIX [XXI]. 1:2)
Quod dum sibi adlatum ultra omne tempus serendi, ultra omnem spem fructificandi eodem in agro sereret, mox copiosa seges exorta desideratam proprii laboris uiro Dei refectionem praebebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 1:1)
Martis Romani festae uenere kalendae - exoriens nostris hic fuit annus auis - et uaga nunc certa discurrunt undique pompa perque uias urbis munera perque domos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 11)
intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen, coortum a satis miti principio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 69:1)
inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 157:1)
his inmortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni abstulerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 170:1)
in quos Aurunci, magis iam inexpiabili odio quam spe aliqua aut occasione coorti, cum plures igni quam ferro armati excucurrissent, caede incendioque cuncta complent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 180:1)
ibi alia inter proceres coorta pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 216:1)
ubi ad manum venisset hostis, tum coortos tota vi gladiis rem gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 327:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION