라틴어 문장 검색

et, ut contentus sim referendo paucarum morem regionum, Arcades annum suum tribus mensibus explicabant, Acarnanes sex, Graeci reliqui trecentis quinquaginta quattuor diebus annum proprium conputabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 2:3)
sed nihil in illorum mensibus explicandis videtur operosum, quos tricenum dierum omnes habent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 1:3)
Ergo de divisione festorum et profestorum dierum latius disserendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:8)
unde meminerit Eustathius primum sibi locum ad disserendum omni alia professione cedente concessum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 21:3)
Permitte, Aviene, Symmachus explicet de his quos iam nominaverat dicta Ciceronis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 15:2)
Et, quia mala videmus admixta bellariis, post nuces de malorum generibus disserendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:1)
Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet, aut possit lacrimas aequare dolorem?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 10:2)
Omnes Praetextatum secuti ad disserendum Eustathium provocaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 3:3)
Totam rem quanto compendio lingua ditior explicavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 2:2)
Unde exoratus sit a nobis doctissimus doctor, ut te secum negotium habere patiatur, qui in commune proficient quae desideras audire, ne tu modo ultra cesses aperire Servio viam de Virgilio disserendi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 3:3)
Est, qui, tauriferis ubi se Mevania campis Explicat, audaces ruere in certamina turmas Adferat, et, qua Nar Tiberino illabitur amni, Barbaricas saevi discurrere Caesaris alas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:44)
Haud procul a muris tumulas surgentis in altum Telluris parvum diffuso vertice campum Explicat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:44)
Explicat hinc tellus campos effusa patentes, Vix oculo prendente modum, camposque coerces, Cinga rapax, vetitus fluctus et litora cursu Oceani pepulisse tuo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:11)
gelidos his explicat orbes, Inque pruinoso coluber distenditur arvo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:43)
Mox cetera cantu Explicat Haemonio, penetratque in Tartara lingua:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION