라틴어 문장 검색

" Ut nemo se iudicet tutum ab illa, cum lenes quoque natura et placidos in saevitiam ac violentiam evocet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 28:2)
nec video quare difficilis sit moderatio, cum sciam tyrannorum quoque tumida et fortuna et licentia ingenia familiarem sibi saevitiam repressisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 69:2)
Utinam ista saevitia intra peregrina exempla mansisset nec in Romanos mores cum aliis adventiciis vitiis etiam suppliciorum irarumque barbaria transisset !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 110:1)
Quae ista saevitia est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 118:2)
Non enim Gai saevitiam, sed irae, propositum est describere, quae non tantum viritim furit sed gentes totas lancinat, sed urbes et flumina et tuta ab omni sensu doloris converberat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 119:2)
Saevitia erat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 227:6)
Non est saevitia, certamen est, quod quo saepius adierimus, fortiores erimus.
(세네카, De Providentia, book 1 48:5)
Mille trecentos cives, optimum quem- que occiderant nec finem ideo faciebant, sed irritabat se ipsa saevitia.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 54:2)
" Quicquid feci adhuc infec- tum esse mallem, quicquid dixi cum recogito, mutis invideo, quicquid optavi inimicorum exsecrationem puto, quicquid timui, di boni, quanto levius fuit quam quod concupii !
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 10:1)
Verbera, laminae, eculeus, quicquid antiqua saeuitia inuenerat, quicquid adiecerat noua - quid amplius dicam?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.19)
fletus humanarum necessitatum uerecunda execratio est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.52)
Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores saevitiam durae contudit Iasidos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 14)
et quamvis duplici correptum ardore iuberent hac Amor hac Liber, durus uterque deus, subiecto leviter positam temptare lacerto osculaque admota sumere tarda manu, non tamen ausus eram dominae turbare quietem, expertae metuens iurgia saevitiae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 36)
Principum saevitia bellum est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P23)
Discipuli quoque diffusi per orbem ex praecepto magistri dei paruerunt, qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa perpessi utique pro fiducia veritatis libenter Romae postremo per Neronis saevitiam sanguinem Christianum seminaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION