라틴어 문장 검색

Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian quam Grai memorant nec nostra dicere lingua concedit nobis patrii sermonis egestas, sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 20:1)
turpis enim ferme contemptus et acris egestas semota ab dulci vita stabilique videtur et quasi iam leti portas cunctarier ante;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:6)
Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque compta modis vigeant rationem reddere aventem abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:17)
Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas, Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:10)
temptat enim dubiam mentem rationis egestas, ecquae nam fuerit mundi genitalis origo, et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi et taciti motus hunc possint ferre laborem, an divinitus aeterna donata salute perpetuo possint aevi labentia tractu inmensi validas aevi contemnere viris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:5)
Ulcisci autem se Cicero videbatur, ut qui respondisse sibi Vatinium meminerat, cum humeris se rei publicae de exilio reportatum gloriaretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:5)
ludens ad Ciceronis exilium.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 6:3)
— Gaudent perfusi sanguine fratrum, Exilioque domos et dulcia limina mutant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 15:2)
et, quod suasisset egestas, Vile nefas;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:11)
Sed postquam leges bello siluere coactae, Pellimur e patriis laribus, patimurque volentes Exsilium:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:70)
Sedere Patres censere parati, Si regnum, si templa sibi, iugulumque senatus, Exsiliumque petat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:19)
Pacis ad exhaustae spolium non cogit egestas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:34)
Non sibi, sed domino gravis est, quae servit, egestas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:51)
Notescent litora clari Nominis exsilio, positaque ibi coniuge Magni, Quis Mitylenaeas poterit nescire latebras?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:46)
Exsilium generique minas Romamque timebam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:93)

SEARCH

MENU NAVIGATION