라틴어 문장 검색

Haec eum mihi invisceraverant miris modis, et ita in animum induxerant meum, ut mihi eum de inferiori socium, de socio amicum, de amico amicissimum facerem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:27)
Hoc igitur opus fastidire non audeant qui adhuc nutricum uagientes in cunis, inferioris discipline lactantur uberibus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:6)
Sed quia principia nullo concludere fine, Vel dare principiis fines aliunde petitos, Vt primo medium, medio non consonet imum, Censetur turpe, fluitans, mutabile, stultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:36)
Quodam litigio contendens, crinis in ima Deuiat et secum pugnans rixatur inepte;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:6)
Cur liget extremos medius mediator eorum Terminus et flrmo conflbulet omnia nexu;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:15)
Qualiter, usurpans uires et robur elenchi, Singula percurrit inductio, colligit omne, Sed tamen inferior sese summittit elencho;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:17)
Nunc uario fluctu lacrimarum riuus inundat, Nunc uultum uarii risus aurora serenat, Abstergens fletus lacrimas, nunc uirgo seueros Pretendit uultus cum magestate rigoris, Nunc oculus sursum lumen delegat in imum, Nunc cadit huius apex, nunc totum lucis acumen In latus obliquans, anfractus querit et umbram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:6)
Nunc tenuem gracili meditatus harundine musam, Nec tamen exanguis sermo ieiunia luget, Nunc medium, nec in ima ruens, nec in ardua turgens, Nunc tonat altiloquis describens seria uerbis, Nunc tamen inflato tumidus crepat ille boatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:7)
Gemmis stellatam speciem themonis inignit, Argento sparsim themonem uestit et ipsi Ligni materie, que pollet honore minori, Extremus succurrit honor redimitque minorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:9)
Que numerum numero concordia nectit et unde Prouenit, ut uicibus mediis extrema ligentur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:27)
Sed tumor in medio surgens supereminet, immo Sic in supremum tendens non deserit imum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:37)
Hic legitur que sit celestis spera, quis axis In partes speram distingat, quis polus axem Terminet, aut sursum tendens, aut mersus in imo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:7)
Cur mundi sit forma teres mundusque ligetur, Quinque parallelis cinctus zonisque quibusdam Sectus, in extremis rigeat, medio tenus estu Torreat atque duas laterales temperet harum, Excessu dupplici castigans frigore flammam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:8)
His igitur, uelud ipsius natura requirit, Nobilitatur equi species, infraque secundus Pollet equs specieque minor cultuque minori Cultus et inferior, cursuque remissior illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:1)
Nec satis ad plenum caput erigit, immo caduco Declinans uultu, uisus descendit in imum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION