라틴어 문장 검색

nec plagae possunt extrinsecus undique summam conservare omnem, quae cumque est conciliata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:8)
Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur esse neque omnino flexis mucronibus unca, sed magis angellis paulum prostantibus, titillare magis sensus quam laedere possint, fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:10)
Multaque post mundi tempus genitale diemque primigenum maris et terrae solisque coortum addita corpora sunt extrinsecus, addita circum semina, quae magnum iaculando contulit omne, unde mare et terrae possent augescere et unde appareret spatium caeli domus altaque tecta tolleret a terris procul et consurgeret aer.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:1)
iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo sunt et cum externis succumbunt omnia plagis, quando quidem grandi cibus aevo denique defit, nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam corpora conficere et plagis infesta domare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:10)
nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst corporibus nostris extrinsecus insinuatas, quod fieri totum contra manifesta docet res AEnamque ita conexa est per venas viscera nervos ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:6)
morbus ut indicat et gelidai stringor aquai et lapis oppressus subitis e frugibus asperAE nec, tam contextae cum sint, exire videntur incolumes posse et salvas exsolvere sese omnibus e nervis atque ossibus articulisque, quod si forte putas extrinsecus insinuatam permanare animam nobis per membra solere, tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:7)
quod si forte animas extrinsecus insinuari?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:5)
Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res consimiles ideo diffusae rebus abundant, ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae scinduntur per iter flexum, nec recta viarum ostia sunt, qua contendant exire coortae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 4:1)
haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere finitimi fingunt et Faunos esse locuntur, quorum noctivago strepitu ludoque iocanti adfirmant volgo taciturna silentia rumpi chordarumque sonos fieri dulcisque querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, et genus agricolum late sentiscere, quom Pan pinea semiferi capitis velamina quassans unco saepe labro calamos percurrit hiantis, fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 21:5)
porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes, ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim extima membrorum circumcaesura coërcet, proinde et seminibus constant variantque figura.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:12)
est etiam quoque uti possit caelum omne manere in statione, tamen cum lucida signa ferantur, sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus quaerentesque viam circum versantur et ignes passim per caeli volvunt summania templa, sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aër versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt, quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis, flammea per caelum pascentis corpora passim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 20:5)
inritata leae iaciebant corpora saltu undique et adversum venientibus ora patebant et nec opinantis a tergo deripiebant deplexaeque dabant in terram volnere victos, morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:3)
et vigilantibus hinc aderant solacia somno ducere multimodis voces et flectere cantus et supera calamos unco percurrere labro;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:13)
Est etiam cum vis extrinsecus incita venti incidit in validam maturo culmine nubem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 10:1)
Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION