라틴어 문장 검색

"niger omnibus aris ignis, et in nullis spirat deus integer extis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권84)
Et iam sacrifici subitus per tecta Lycurgi nuntius implerat lacrimis ipsumque domumque, ipsum adventantem Persei vertice sancto montis, ubi averso dederat prosecta Tonanti, et caput iratis rediens quassabat ab extis, hic sese Argolicis immunem servat ab armis haud animi vacuus, sed templa araeque tenebant, necdum etiam responsa deum monitusque vetusti exciderant voxque ex adytis accepta profundis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권237)
"det pulchra suis libamina virtus manibus, atque utinam plures innectere pergas, Phoebe, moras, semperque novis bellare vetemur casibus, et semper Thebe funesta recedas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권284)
dextri gyro et vibrantibus hastis hac redeunt, raptumque suis libamen ab armis quisque iacit, seu frena libet seu cingula flammis mergere seu iaculum summae seu cassidis umbram, multa gemunt extra raucis concentibus agri, et lituis aures circum pulsantur acutis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권77)
"quis mihi sidereos lapsus mentemque sinistri fulguris, aut caesis saliat quod numen in extis, quando iter, unde morae, quae saevis utilis armis, quae pacem magis hora velit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권95)
lacrimis altaria sudant, maestarumque super libamina secta comarum pendent et vestes mutata sorte relictae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권248)
uiden ut felicibus extis significet placidos nuntia fibra deos?
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 117)
tuque regis sortes, per te praesentit haruspex, lubrica signauit cum deus exta notis;
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 59)
Diui uera monent, uenturae nuntia sortis uera monent Tuscis exta probata uiris;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 43)
inde mansit, Pinarium genus fuit, ne extis eorum sollemnium vescerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 83:2)
motique ita numinis causam nullam aliam vates canebant publice privatimque nunc extis nunc per aves consulti, quam haud rite sacra fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 465:2)
simul ut, si extis eadem quae in somnio visa fuerant portenderentur, alter uter consulum fata impleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 72:2)
ad exta sacrificio perpetrato angues duo ex occulto adlapsi adedere iocur conspectique repente ex oculis abierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 238:1)
ideo cum haruspicum monitu sacrificium instauraretur atque intentius exta reservarentur, iterum ac tertium tradunt adlapsos libatoque iocinere intactos angues abisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 239:1)
C. Claudius flamen Dialis, quod exta perperam dederat, flamonio abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 332:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION