라틴어 문장 검색

' quid est aliud dicere 'quod petunt alii nos adeo fastidimus ut sine mercede magna non accipiamus '?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 429:2)
est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum censeat esse, qui se arbitrio vestro eximat, qui vestra necessaria suffragia pro voluntariis et serva pro liberis faciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 443:1)
tu ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 95:3)
iam aedilitatem praeturamque fastidiri, nec per honorum gradus, documentum sui dantes, nobiles homines tendere ad consulatum, sed transcendendo media summa imis continuare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 73:1)
nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod optandum vobis ac summopere petendum erat, fastidire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 276:1)
nolite, si quod omnibus votis petendum erat, ultro offertur, fastidire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 281:1)
superbas, me dius fidius, aures habemus si, cum domini servorum non fastidiant preces, nos rogari ab honestis feminis indignamur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 68:1)
cur dives pauperem consessorem fastidiret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 613:1)
ultro mox quaesituros quod oblatum fastidiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 688:2)
gentes quoque aliae iracundae, aliae audaces, quaedam timidae, in vinum, in venerem proniores aliae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 266:2)
superbiam, verborum praesertim, iracundi oderunt, prudentes inrident, utique si inferioris adversus superiorem est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 270:1)
Nimis iracunda es.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 222)
Nimis iracunde.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4130)
fastidit mei, quia videt me suam amicitiam velle:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2121)
Cur ita fastidit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3164)

SEARCH

MENU NAVIGATION