라틴어 문장 검색

spectare mihi videor bonorum pace praefata illam in invidis ignaviam superbientem et illud militandi inertibus familiare fastidium, cum a desperatione crescendi inter bibendum philosophantes ferias inhonoratorum laudant, vitio desidiae, non studio perfectionis . . . * * * . . . appetitus, ne adhuc pueris usui foret, maiorum iudicio reiciebatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Gaudentio suo salutem 2:1)
omnium colloquia ridere, consilia mirari, officia contemnere, pati de occurrentum raritate suspicionem, de adsiduitate fastidium, donec, odii publici mole vallatus et prius cinctus custodia quam potestate discinctus, captus destinatusque pervenit Romam, ilico tumens, quod prospero cursu procellosum Tusciae litus enavigasset, tamquam sibi bene conscio ipsa quodammodo elementa famularentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 3:3)
nihil illis paginis impressum reperietur quod non vidisse sit sanctius, pauci tamen versiculi lectorem adventicium remorabuntur minime improbo temperamento, quia eos nec relegisse desiderio est nec perlegisse fastidio, iam si marmora inquiras, non illic quidem Paros Carystos Proconnesos, Phryges Numidae Spartiatae rupium variatarum posuere crustas, neque per scopulos Aethiopicos et abrupta purpurea genuino fucata conchylio sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 7:2)
quae tamen summovendi fastidii studio nec cuncta perstrinxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 20:2)
morigera coniunx domina clemens, utilis mater pia filia, cui debuerit domi forisque persona minor obsequium, maior officium, aequalis adfectum, haec cum esset unica iam diu matris amissae, facile diversis blandimentorum generibus effecerat ne patri adhuc iuveni subolis sexus alterius desideraretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 1:2)
cui contra potentes factiososque, si vestra peritia non abundanter opitularetur, prudentia consulta sufficeret, respondete, obsecramus, nisi vobis tamen utriusque nostrum sociae preces oneri fastidiove reputabuntur, iudicio suo, testimonio meo et substantiam causamque supplicis fluctuantem medicabilis responsi salubritate fulcite.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Tetradio suo salutem 2:1)
tempus est commodata restitui, quia liber ipse, si placuit, debuit exhibere satietatem, si displicuit, debuit movere fastidium, tu autem, quicquid illud est, fidem tuam celeriter absolve, ne si repetitum libellum serius reddere paras, membranas potius videaris amare quam literas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Nymphidio suo salutem 2:3)
nam totam silentii vestri invidiam verti non iniurium est ad superbiam filiorum, qui se diligi sentientes quoddam patiuntur de nostra sedulitate fastidium, quos monere pro patria auctoritate debebitis, ut contractae apud nos offensae amaritudinem politis affatibus dulcare non desinant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:1)
quapropter si quis post vos Latiae favet eruditioni, huic amicitiae gratias agit et sodalitati vestrae, si quid hominis habet, tertius optat adhiberi, quamquam, quod est gravius, non sit satis ambitus iste fastidium vobis excitaturus, quia pauci studia nunc honorant, simul et naturali vitio fixum est radicatumque pectoribus humanis, ut qui non intellegunt artes non mirentur artifices, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sapaudo suo salutem 4:1)
nam si commeandi libertas pace revocetur, illud magis verebor, ne adsiduitas praesentiae meae sit potius futura fastidio, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:1)
nec faciet materia ut immensa fastidium, quia cum singulae causae singulis ferme epistulis finiantur, cito cognitis in quae oculum intendens ante legere cessabis quam lecturire desistas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Constantio suo salutem 4:2)
si refutamur, non excitent multa fastidium, quippe in hoc stilo, cui non urbanus lepos inest, sed pagana simplicitas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 3:5)
namque per rei familiaris damna vacuatus ut primum intellegere coepit et retractare, quantum de bonusculis avitis paternisque sumptuositas domesticae Charybdis abligurisset, quamquam sero resipiscens, attamen tandem veluti frenos momordit excussitque cervices atque Ulixeas, ut ferunt, ceras auribus figens fugit adversum vitia surdus meretricii blandimenta naufragii puellamque, prout decuit, intactam vir laudandus in matrimonium adsumpsit, tam moribus natalibusque summatem quam facultatis principalis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 2:1)
quae velis nolis certa professio conviciis tuis illis cuncta sane blandimentorum mella vincentibus non praeter aequum reponderatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 8:3)
"te viridis Python Thebanaque mater ovantem horruit in pharetris, ultrix tibi torva Megaera iciunum Phlegyan subter cava saxa iacentem aeterno premit accubitu dapibusque profanis instimulat, sed mixta famem fastidia vincunt:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권248)

SEARCH

MENU NAVIGATION