라틴어 문장 검색

si febris redierit, ducere aluum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 2:3)
Quo minus etiam probari curatio Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus ducendam aluum, deinde abstinendum in septimum diem dixit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 3:2)
Minus deliberari potest, an aluus ducenda sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 8:1)
Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit, quia fere sine febre incipit, leues deinde febriculas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 17:1)
Praeter haec seruanda aluus est quam tenerrima, remouendi terrores, et potius bona spes offerenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 18:1)
Vltimum auxilium est in aluum tisanae uel halicae cremorem ex inferioribus partibus indere, siquidem id quoque uires tuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 5:5)
Commodum est etiam lino cotidie uentrem metiri et, qua conprehendit aluum, notam imponere, posteroque die uidere, plenius corpus sit an extenuetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:3)
Vltimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per aluum infundere copiosam aquam calidam eamque recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 9:8)
At si id uitium est, cui *λ*ε*υ*κ*ο*φ*λ*ε*γ*μ*α*τ*ι*α nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 11:1)
ex hac febricula leuis fit, quae etiam cum quieuit, tamen repetit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 3:4)
At si malus corporis habitus est, primum abstinendum est, deinde aluus ducenda, tum paulatim cibi dandi, adiectis exercitationibus, unctionibus, frictionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 7:1)
et quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdum etiam tempestiuis cibis medendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 9:9)
Lac quoque, quod in capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, siue praecordia tument, siue biliosa urina est, siue sanguis fluxit, pro ueneno est, in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 10:1)
Si uehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, ualidioribus auxiliis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 12:1)
Aluus cita utique uitanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION