라틴어 문장 검색

"quo longius Antiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli dominarentur et, quidquid est terrarum citra Tauri iuga, Gallorum imperio, non vestro adiecissetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 601:1)
in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos si possent mitigari a feritate insita temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 611:1)
si timendum et feritate animorum et robore corporum, huicine tantae victoriae triumphum negatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 621:2)
sed ita hanc unam impotentem eius iniuriam invidia onerat ut increpando, quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei veteres laudes moderationis et temperantiae pro reprehensione praesenti reddat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 720:1)
si aut simultas M. Aemilii secum ignota hominibus esset, aut quam is eas inimicitias impotenti ac prope regia ira exerceret, tamen non fuisse ferendum absentem consulem et deorum immortalium honori obstare et meritum debitumque triumphum morari,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 34:2)
ceteri montibus se tenebant, et ne in metu quidem feritatis ingenitae obliti saeviunt in praedam quae Mutinae parta erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 198:1)
coronaei et Haliartii, favore quodam insito in reges, legatos in Macedoniam miserunt praesidium petentes, quo se adversus impotentem superbiam Thebanorum tueri possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 490:1)
haec relata regi cum essent advocato consilio cum quid omnes suasuri essent appareret, ipse pecuniae quam regni melior custos institit de perfidia et feritate Gallorum disserere, multorum iam ante cladibus experta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 320:1)
'feritate' autem figurate pro 'feritati':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5684)
nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam silvestrem primo servare, dein, cum diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 216:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION