라틴어 문장 검색

Longe aliud munus carni fici in Christianos imperatis, non ut dicant quae faciunt, sed ut negent quod sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 2:2)
ita, velut defuncti regis , in proxima alluvie ubi nunc ficus Ruminalis est - Romularem vocatam ferunt - pueros exponunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 52:1)
quorum bonis multatis ex eo quod in publicum redactum est aenea in Capitolio limina et trium mensarum argentea vasa in cella Iovis Iovemque in culmine cum quadrigis et ad ficum Ruminalem simulacra infantium conditorum urbis sub uberibus lupae posuerunt semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis straverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 319:1)
Hospes respondit, Zacynthi ficos fieri non malas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2252)
Lorarivs Nullum habemus ignem, ficis victitamus aridis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 4106)
remanent vestigia, quaeque vocatur Rumina nunc ficus, Romula ficus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권261)
Ammonent nos et fici aridae ut enumeremus genera ficorum eodem Cloatio nos de his ut de aliis instruente.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 1:1)
Cum dixi ficus, rides quasi barbara verba Et dici ficos, Laetiliane, iubes.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXV1)
Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci, Dicemus ficos, Caeciliane, tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXV2)
et nepeta cum pingui, ac ficus item pinguis vel in mulso, vel in aceto et melle, ex quibus quum ficus decocta est, is humor percolatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION