라틴어 문장 검색

ea vero generalissima evadunt non notionalia, sed bene terminata, et talia quae natura ut revera sibi notiora agnoscat, quaeque rebus haereant in medullis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:7)
verum e contra ut illud tandem in aeternum ratum et fixum sit, intellectum nisi per inductionem ejusque formam legitimam judicare non posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:4)
Itaque ars illa dialecticae, sero (ut diximus) cavens, neque rem ullo modo restituens, ad errores potius figendos quam ad veritatem aperiendam valuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:8)
Quod si cui mortalium cordi et curae sit, non tantum inventis haerere atque iis uti, sed ad ulteriora penetrate;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:6)
pravos denique atque alte haerentes mentis habitus tempestiva et quasi legitima mora corrigat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:7)
Logica, quae in usu est, ad errores (qui in notionibus vulgaribus fundantur) stabiliendos et figendos valet, potius quam ad inquisitionem veritatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 27:1)
Idola et notiones falsae, quae intellectum humanum jam occuparunt atque in eo alte haerent, non solum mentes hominum ita obsident, ut veritati aditus difficilis pateat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 78:1)
At alterum genus perplexum est, et alte haerens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:1)
quia hujusmodi intemperantiae videntur idola figere, et quodammodo perpetuare, ne detur aditus ad ea summovenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 146:2)
modo haereat in ipso experimento.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:2)
alterum vero solennius et generosius, quippe eorum qui sedes fixas habuerunt, et scholas aperuerunt, et gratis philosophati sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:9)
nempe, ut scientiae suis haereant vestigiis, et in eodem fere statu maneant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:5)
ne vel in jam notis tantum haereamus, vel laxiore fortasse complexu umbras et formas abstractas, non solida et determinata in materia, prensemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 254:4)
Ea autem non alia fuit, quam ut ab exemplis quibusdam et particularibus (additis notionibus communibus, et fortasse portione nonnulla ex opinionibus receptis, quae maxime placuerunt) ad conclusiones maxime generales sive principia scientiarum advolarent, ad quorum veritatem immotam et fixam conclusiones inferiores per media educerent ac probarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:10)
sed rerum terminos altius fixos non movet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION