라틴어 문장 검색

fons liquitur, amnis inundat, velivolum ratibus mare finditur, influit imber, aura volat tenuis, vegetatur mobilis aer, et res naturae fit publica promptaque cunctis, dum servant elementa suum famulantia cursum, sic probus atque reus capitalis criminis isdem sideribus facilisque poli bonitate fruuntur.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2283)
Deum perennem findit in duos Deos, audet secare numen insecabile.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말21)
"scissura domestica turbat rem populi, titubatque foris quod dissidet intus, ergo cavete, viri, ne sit sententia discors Sensibus in nostris, ne secta exotica tectis nascatur conflata odiis, quia fissa voluntas confundit variis arcana biformia fibris, quod sapimus coniungat amor;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1214)
Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 21:6)
" Haec responsa patris Fauni monitusque silenti nocte datos non ipse suo premit ore Latinus, sed circum late volitans iam Fama per urbes Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes gramineo ripae religavit ab aggere classem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:9)
ibi ignem deficere extremum et religatos rite videbat carpere gramen equos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:24)
hasta volans noctis diverberat umbras et venit aversi in tergum Sulmonis ibique frangitur ac fisso transit praecordia ligno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:26)
inimicam findite rostris hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:6)
Aut rursum enodes trunci resecantur et alte finditur in solidum cuneis via, deinde feraces plantae inmittuntur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 5:4)
hoc effusos munimen ad imbris, hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:4)
gaudentem patrios findere sarculo agros Attalicis condicionibus numquam demoveas, ut trabe Cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 14)
cui flavam religas comam simplex munditiis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 52)
si quid vacui sub umbra lusimus tecum, quod et hunc in annum vivat et pluris, age dic Latinum, barbite, carmen, Lesbio primum modulate civi, qui ferox bello tamen, inter arma sive iactatam religarat udo litore navim, Liberum et Musas Veneremque et illi semper haerentem puerum canebat et Lycum nigris oculis nigroque crine decorum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 322)
eburna, dic age, cum lyra maturet, in comptum Lacaenae more comam religata nodum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 119)
est hederae vis multa, qua crinis religata fulges, ridet argento domus, ara castis vincta verbenis avet immolato spargier agno;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 112)

SEARCH

MENU NAVIGATION