라틴어 문장 검색

aut mare remigiis, aut vomere findite terras, aut fera belligeras addite in arma manus, aut latus et vires operamque adferte puellis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 96:2)
denique, si moriar, subeam pacatius arvum, ossa nec a Scythica nostra premantur humo, nec male compositos, ut scilicet exule dignum, Bistonii cineres ungula pulset equi, et ne, si superest aliquis post funera sensus, terreat et Manes Sarmatis umbra meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 241)
quae quoniam nec nos unda summovit ab illa, ungula Gorgonei quam cava fecit equi, prosit opemque ferat communia sacra tueri, atque isdem studiis inposuisse manum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 837)
huic supra nubes et subter sidera lapso caelum pro terra, pro pede penna fuit, iamque indignanti nova frena receperat ore, cum levis Aonias ungula fodit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권290)
"findite remigio"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권388)
"da veniam culpae, nec, dum degrandinet, obsit agresti fano supposuisse pecus, nec noceat turbasse lacus, ignoscite, nymphae, mota quod obscuras ungula fecit aquas, tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa numina, tu sparsos per nemus omne deos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권510)
fugiunt e corpore saetae, cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:8)
corripitur flammis ut quaeque altissima, tellus fissaque agit rimas et sucis aret ademptis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:7)
Tum digiti coeunt et quinos adligat ungues perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris et colli spatium, longae pars maxima pallae cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, in dextras abiere iubas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 53:3)
nunc Phoebus utraque distat idem terra finditque vaporibus arva.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:8)
Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, cum fieret paries domui communis utrique.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:9)
Ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente in partes est fissa duas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 57:1)
Pennis ligat ille resumptis parte ab utraque pedes teloque accingitur unco et liquidum motis talaribus aera findit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 67:2)
"Fama novi fontis nostras pervenit ad aures, dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 26:4)
Planus erat lateque patens prope moenia campus, adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum duraque mollierat subiectas ungula glaebas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION