라틴어 문장 검색

Aedesius omnino nescisse quid actum sit pertinaci infitiatione contendens, abiit innoxius, et ita finito negotio, omnes sunt absoluti quos exhiberi delatio compulit criminosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 14:1)
Nemo post haec finita reticuit, sed militares omnes horrendo fragore scuta genibus illidentes (quod est prosperitatis indicium plenum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 15:1)
Dein Isarae Rhodanus aquis advenis locupletior, vehit grandissimas naves, ventorum difflatu iactari saepius assuetas, finitisque intervallis quae ei natura praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur, per patulum sinum quem vocant Ad gradus, ab Arelate octavo decimo ferme lapide disparatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 18:1)
Domitiano crudeli morte consumpto, Musonianus eius orientem praetoriani regebat potestate praefecti, facundia sermonis utriusque clarus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 13장 1:1)
Utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae, ne his quidem remotis, appositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia, sine respectu salutis, armenta vel greges incursant, ita etiam illi, cunctis quae diripuere consumptis, fame urgente, agebant aliquotiens praedas, interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 17:1)
Ut igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis cuilibet munera reddita, secunda Orfiti praefectura, transcurso Ocriculo, elatus honoribus magnis, stipatusque agminibus formidandis, tamquam acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum contuitu pertinaci intentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 4:1)
Non enim (ut per civitates alias) ad arbitrium suum certamina finiri patiebatur, sed (ut mos est) variis casibus permittebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:1)
Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes, ardoremque pugnandi hastis illidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore, fiduciaque sui, et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque (ut exitus docuit) salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos (dum adesse potuit), incitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 13:1)
Et diebus postea paucis ductus ad comitatum imperatoris, missusque exinde Romam, in castris peregrinis, quae in monte sunt Caelio, morbo veterni consumptus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 66:1)
Hac rerum varietate, quam iam digessimus, ita conclusa, Martius iuvenis, Rheno post Argentoratensem pugnam otiose fluente, securus, sollicitusque idem ne dirae volucres consumerent corpora peremptorum, sine discretione cunctos humari mandavit, absolutisque legatis, quos ante certamen superba quaedam portasse praediximus, ad Tres Tabernas revertit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 1:1)
Quosdam domorum inclinata fastigia intrinsecus servabant intactos, angore et inedia consumendos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 6:2)
Et superesse potuit aedium sacrarum et privatarum, hominumque pars maior, ni palantes abrupti flammarum ardores per quinque dies et noctes, quicquid consumi poterat exussissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 8:1)
Sed ut est difficultatum paene omnium diligens ratio victrix, multa mente versans et varia, id tandem repperit solum, ut anni maturitate non exspectata, barbaris occurreret insperatus, firmatoque consilio, XX dierum frumentum, ex eo quod erat in sedibus consumendum, ad usus diuturnitatem excoctum, bucellatum (ut vulgo appellant,) umeris imposuit libentium militum, hocque subsidio fretus, secundis (ut ante,) auspiciis profectus est, intra mensem quintum vel sextum, duas expeditiones consummari posse urgentes et necessarias arbitratus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 2:1)
His (ut narratum est) secundo finitis eventu, ad Limigantes, Sarmatas servos, ocius signa transferri utilitas publica flagitabat, quos erat admodum nefas, impune multa et nefaria perpetrasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 1:1)
Hisque secundo finitis eventu, lenitatis tempus aderat tempestivae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION