라틴어 문장 검색

itaque, quoniam sexto volumine privatorum aedificiorum rationes perscripsi, in hoc, qui septimum tenet numerum, de expolitionibus, quibus rationibus et venustatem et firmitatem habere possint, exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말64)
cum ergo ita in parietibus tectoria facta fuerint, uti supra scriptum est, et firmitatem et splendorem et ad vetustatem permanentem virtutem poterunt habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장28)
Quibus rationibus et rebus ad dispositionem firmitates quibusque decoras oporteat fieri picturas, item quas habeant omnes colores in se potestates, ut mihi succurrere potuit, in hoc libro perscripsi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장7)
enim corporis temperatio, cum ea congruunt inter se e quibus constamus, sanitas, sic animi dicitur, cum eius iudicia opinionesque concordant, eaque animi est virtus, quam alii ipsam temperantiam dicunt esse, alii obtemperantem temperantiae praeceptis et eam subsequentem nec habentem ullam speciem suam, sed sive hoc sive illud sit, in solo esse sapiente.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 30:4)
249 20 frugalitas, frugi 325 12 326 5 336 24 379 8 reliquas virtutes complectitur 325 27 ea virtus quam alii ipsam temperantiam dicunt esse, alii obtemperantem temperantiae praeceptis 376 4 species a) = ἰδέα 246 21 b) = φαντασία 302 10 307 24 367 10 (veritatis specie 441 27) spes 401 17 sphaera 249 4. 8 433 14 spirabilis, id est animalis 237 25 238 23 253 10 status (σύστασισ ψυχν͂σ) 372 1 412 9 324 6 - rei publicae 294 2, vitae 404 14 controversiae genus 357 23 *στοιχεῖον quattuor genera principiorum (ἀρχαί), e quibus omnia oriuntur 22818 cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.216)
de iustitia, temperantia,> de fortitudine, de amicitia, de aetate degenda, de philosophia, de capessenda re publica, [de temperantia de fortitudine] hominum non spinas vellentium, ut Stoici, nec ossa nudantium, sed eorum, qui grandia ornate vellent, enucleate minora dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 9:2)
ad hanc fortitudinem, de qua loquimur, temperantia adiuncta, quae sit moderatrix omnium commotionum, quid potest ad beate vivendum deesse ei, quem fortitudo ab aegritudine et a metu vindicet, temperantia cum a libidine avocet, tum insolenti alacritate gestire non sinat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 42:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION