라틴어 문장 검색

Aliqua est illic acuta aliqua gravis aliqua media, accedunt viris feminae, interponitur fistula:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 9:3)
Solem vero sub nomine Attinis ornant fistula et virga.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 8:3)
Fistula ordinem spiritus inaequalis ostendit, quia venti, in quibus nulla aequalitas est, propriam sumunt de sole substantiam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 9:1)
Quid fistula vel virga significent superius in habitu Attinis expressimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 4:4)
Levibus huic hamis consertam auroque trilicem Loricam, quam Demoleo detraxerat ipse Victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 3:1)
Tanto enim pressius haerent dicta talia quam directae loedoriae, ut hami angulosi quam directi mucrones tenacius infiguntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 5:1)
Hunc calor iecoris administratum per venarum fistulas in sua quaeque membra dispergit, parte quae ex digestis frigidissima est in lienem refusa, qui ut iecur caloris ita ipse frigoris domicilium est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 20:1)
Septem igitur nervorum συζυγίαι de cerebri ventre nascentes vicem inplent fistularum, spiramentum sensificum ad sua quaeque loca naturali lege ducentes, ut sensum vicinis et longe positis membris animalis infundant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 20:1)
Duas enim esse fistulas instar canalium, easque ab oris faucibus proficisci deorsum, et per earum alteram induci delabique in stomachum esculenta omnia et poculenta, ex eoque ferri in ventriculum, qui Graece appellatur ἡ κάτω κοιλία, atque illic subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, huidiora autem per renes in vesicam trahi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 4:1)
et per alteram de duabus superioribus fistulam, quae Graece appellatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in nares commeare, perque eandem vocis fieri meatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 5:1)
Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis, Hamus et in mullum mittitur atque lupum.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XL4)
Hoc quondam Libys impius profundo, Dum praedam calamo tremente ducit, Raptis luminibus repente caecus Captum non potuit videre piscem, Et nunc sacrilegos perosus hamos Baianos sedet ad lacus rogator.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXX4)
Sic avidis fallax indulget piscibus hamus, Callida sic stultas decipit esca feras.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LVI3)
Imitantur hamos dona:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVIII2)
' Sed misit in hamo;
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIII4)

SEARCH

MENU NAVIGATION