라틴어 문장 검색

quem inter medios certaminum turbines oppetisse, vel certe ad tugurium confugisse, ubi aestimatus est vi periisse flammarum, penitus ignorabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 2:2)
Omnemque terram vorax flamma consumpsit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:11)
Et dum moram facit his qui missus fuerat, rex iussit sibi aperiri portas, ingressusque monasterium seu castellum ad limina perrexit sancti Vedasti coramque eius sepulchro humi prostratus devotissime oravit ac uberrime flevit, inibi etiam missam audivit, gratias agens Deo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:4)
Classes enim in mari vertentes disruptae sunt, et flamma ignis supra totum mare visa est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 57:3)
Dum niue candet humus, glacies dum sopit aquarum Cursus, in colubrum turbida seuit hyemps.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:1)
Hanc, si celsa cadat, saxea franget humus.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:10)
Vt linum pariat de lini semine semen Nutrit humus, sed aues tangit hyrundo metu.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:1)
exit humo semen et herba uiret.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:4)
Malo uerrat humum, quam sit tibi causa decoris, Quam tegat inmundas res bene munda nates.
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:11)
Inuidie perflata genis innata doloris Flammis fax iuuenem torret honore senis.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:4)
nam me ignis et ignis torreat ut uult, hasce duas flammas, dum potiar, patiar.
(아풀레이우스, 변명 9:21)
ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento, sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis?
(아풀레이우스, 변명 24:9)
* * * Sol qui candentem feruido curru atque equis flammam citatis feruido ardore explicas:
(아풀레이우스, 플로리다 10:1)
cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto gibbere, peram cum baculo et pallium humi posuisset eamque supellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque formam, quam uiderat:
(아풀레이우스, 플로리다 14:7)
"quod consilium virtutibus cantionum antevortit et, ut illa Medea unius dieculae a Creone impetratis induciis totam eius domum filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, sic haec devotionibus sepulchralibus in scrobem procuratis, ut mihi temulenta narravit proxime, cunctos in suis sibi domibus tacita numinum violentia clausit, ut toto biduo non claustra perfringi, non fores evelli, non denique parietes ipsi quiverint perforari, quoad mutua hortatione consone clamitarent, quam sanctissime deierantes sese neque ei manus admolituros, et si quis aliud cogitant, salutare laturos subsidium:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION