라틴어 문장 검색

— Spargit rara ungula rores Sanguineos, mixtaque cruor calcatur arena.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 1:2)
nec, cum se sub leges pacis iniquae Tradiderit, regno aut optata luce fruatur, Sed cadat ante diem mediaque inhumatus arena.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 5:4)
Omnia vincit Amor, et nos cedamus Amori, — Nudus in ignota, Palinure, iacebis harena.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 5:4)
Aristophanes autem comicus conposito nomine ex arena et Gargaris innumerabilem, ut eius lepos est, numerum conatur exprimere.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 13:1)
Duc age per Scythiae populos, per inhospita Syrtis Litora, per calidas Libyae sitientis arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:49)
Hunc ego, fluminea deformis truncus arena Qui iacet, agnosco:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:34)
Non minor hic Nilo, si non per plana iacentis Aegypti Libycas Nilus stagnaret arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:53)
omnia pontus Haurit saxa vorax, montesque immiscet arenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:21)
Non anchora voces Movit, dum spissis avellitur uncus arenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:35)
Non, quia te superi patrio privare sepulchro Maluerint, Phariae busto damnantur arenae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:56)
- Pugna fuit unus in illa Eximius Phoceus animiam servare sub undis, Scrutarique fretum si quid mersisset arenis, Et nimis adfixos unci convellere morsus, Adductum quoties non senserat ancora funem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:43)
Tunc freta servantur, dum se declivibus undis Aestus agat, refluoque mari nudentur arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:11)
Primaque castra locat cano procul aequore, qua se Bagrada lentus agit, siccae sulcator arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:3)
Ille, parum fidens pedibus contingere matrem, Auxilium membris calidas infundit arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:19)
veluti fatalis arenae Muneribus non ira vetus concurrere cogit Productos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:81)

SEARCH

MENU NAVIGATION