라틴어 문장 검색

adeo ut, si parum fluxisse videbitur, mitti quoque ex brachio debeat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장153)
Sanguine autem vel subpresso, si nimius erumpit, vel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est vulnus glutinari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장157)
Ibi deinde si labitur specillum, nondum caries est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장241)
si non labitur, sed aequali innititur, caries quidem, verum adhuc levis est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장242)
In hoc igitur capillis fluentibus maxime quidem saepe radendo succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 1장3)
Nunc de iis capillis loquor, qui post morbum fere fluunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 1장5)
Neque tument neque fluunt oculi, sed rubent tamen et cum dolore quodam gravescunt et noctu praegravi pituita inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장329)
Quae si vetustiora sunt et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장40)
ideoque excidere commodius est, maxime si circa articulos maiores id evenerit, cubantemque aegrum fluens alvus exhaurit neque per alimenta quicquam corpori accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장35)
expectandum igitur est, donec iam non fluere sed duritie quadam concrevisse videatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장205)
Potest autem adhiberi remedium iis, quae supra os fluunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장240)
ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장266)
Calculo evolso, si valens corpus est neque magnopere vexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장107)
Is cognoscitur, si et per vulnus et per ipsum colem fluit sanies mali odoris, cumque eo quaedam a concreto sanguine non abhorrentia tenuesque carunculae lanulis similes;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장2)
Nam uncus iniectus facile hebeti corpusculo labitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION