라틴어 문장 검색

Portae fluviorum apertae sunt, palatium tremit.
(불가타 성경, 나훔서, 2장7)
Suscitans suscitabis arcum tuum, sagittis replevisti pharetram tuam. ?Selah. In fluvios scindes terram,
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장9)
Et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium, qui vocatur Eleutherus, et reversus est in Ierusalem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장7)
et surrexerunt mane et abierunt in campum. Et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장5)
Cispius quo erat missus celeriter pervenit, Aquila tempestate iactatus promunturium superare non potuit atque angulum quendam tutum a tempestate nactus cum classe se longius a prospectu removit.
(카이사르, 아프리카 전기 62:3)
Reliquae naves hostium promunturium superarunt atque Hadrumetum in cothonem se universae contulerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 63:5)
Caesar eodem vento promunturium superare non potuit atque in salo in ancoris ea nocte commoratus prima luce Hadrumetum accedit ibique navibus onerariis quae erant extra cothonem incensis omnibusque reliquis ab eis aut subductis aut in cothonem compulsis paulisper commoratus, si forte vellent classe dimicare, rursus se recepit in castra.
(카이사르, 아프리카 전기 63:6)
Erant eius modi fere situs oppidorum ut posita in extremis lingulis promunturiisque neque pedibus aditum haberent, cum ex alto se aestus incitavisset, quod [bis] accidit semper horarum XII spatio, neque navibus, quod rursus minuente aestu naves in vadis adflictarentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 12장1)
sic multos fluvio vates arente per annos hospite qui caeso monuit placare Tonantem, inventas primus Busiridis imbuit aras et cecidit saevi, quod dixerat, hostia sacri;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:94)
hunc arbore figit, elevat hunc pluma, squamis hunc fabula vestit, hunc solvit fluvio.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:177)
prona petunt retro fluvii iuga;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:215)
hoc mihi Ianiculo positis Etruria castris quaesiit et tantum fluvio Porsenna remotus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:271)
diversus ad Austrum cursus et Arctoum fluviis mare.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:161)
omne nemus cum fluviis, omne canat profundum Ligures favete campi, Veneti favete montes, subitisque se rosetis vestiat Alpinus apex et rubeant pruinae.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:2)
aut fluvium per tecta vagum summisque minatum collibus?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION