라틴어 문장 검색

de iniuriis quas ultro citroque illatas querantur quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 301:2)
legati Maronitarum vocati non uno tantum loco urbis praesidium regium esse, sicut in aliis civitatibus, dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maroneam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 309:1)
Macedonum civitates quas regni mei fuisse fatemini non restituuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 324:1)
volgus Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus terruerat, Demetrium ut pacis auctorem cum ingenti favore conspiciebant, simul et spe haud dubia regnum ei post mortem patris destinabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 624:1)
offendebatur interdum concursu Macedonum ad eum, et alteram iam se vivo regiam esse indignabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 629:1)
et omnis mentio Romanorum quantam dignitatem ei apud ceteros Macedonas, tantam invidiam non apud fratrem modo sed etiam apud patrem conciliabat, utique postquam legati alii Romani venerunt, et cogebatur decedere Thracia praesidiaque deducere et alia aut ex decreto priorum legatorum aut ex nova constitutione senatus facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 631:1)
Perseus enim cum in dies magis cerneret favorem et dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Macedonum crescere et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse nisi in scelere ratus ad id unum omnes cogitationes intendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 45:1)
omnium paene Macedonum in eum ora conversa sunt, regem se alium habituros aiunt quam quem Romani dedissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 56:1)
praeferuntur primo agmini arma insignia omnium ab ultima origine Macedoniae regum, deinde rex ipse cum liberis sequitur, proxima est regia cohors custodesque corporis, postremum agmen Macedonum cetera claudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 60:2)
quo spectare illas litteras ad te nunc missas T. Quinctii credis, quibus et bene te consuluisse rebus tuis ait quod Demetrium Romam miseris, et hortatur ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 125:1)
quaeruntur adiutores consiliis, cum te plures et principes Macedonum cum isto mittere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 127:1)
cupit regnum, et quidem scelerate cupit, qui transcendere festinat ordinem aetatis naturae moris Macedonum iuris gentium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 131:1)
occidendi sui consilium inisse me videri vult, ut scilicet maiore fratre sublato, cuius iure gentium more Macedonum, tuo etiam, ut ait, iudicio regnum est futurum, ego minor in eius quem occidissem succederem locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 148:1)
idem non Romanorum gratiam solum, sed Macedonum iudicia ac paene omnium deorum hominumque consensum collegit, per quae omnia se mihi parem in certamine non futurum crediderit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 153:1)
quo lustratus exercitus, quo inter divisam victimam, praelatis omnium, qui umquam fuere, Macedoniae regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, praevecti sumus, et secutum est Macedonum agmen:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 159:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION