라틴어 문장 검색

Est quidem princeps in genere monstrando partis paternae praerogativa, sed tamen multum est, quod debemus et matribus, non enim a nobis aliquid exilius fas honorari quod pondera illarum quam quod istorum semina sumus, sed originis nostrae de-finiendae materia vel ratio sit penes physicos:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 1:1)
et ego istic inter semiustas muri fragilis clausus angustias belli terrore contigui desiderio de vobis meo nequaquam satisfacere permittor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:2)
praeterea etsi consilio fragilis, fide firmissimus erat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:6)
nos opuscula sermone condidimus arido exili, certe maxima ex parte vulgato, cuius hinc honor rarus, quod frequens usus, hinc difficilis gratia, quod facilis inventio est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 4:3)
placuit namque pro caritate collegii, licet omnibus eadem scribendi materia existeret, non uno tamen epigrammata singulorum genere proferri, ne quispiam nostrum, qui ceteris dixisset exilius, verecundia primum, post morderetur invidia.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:2)
illic ipse antris Anien et fonte relicto nocte sub arcana glaucos exutus amictus huc illuc fragili prosternit pectora musco, aut ingens in stagna cadit vitreasque natatu plaudit aquas, illa recubat Tiburnus in umbra, illic sulpureos cupit Albula mergere crines:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci31)
ille tamen, Parcis fragiles urgentibus annos, te vultu moriente videt linguaque cadente murmurat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus64)
"non haec trieterica vobis nox patrio de more venit, non orgia Cadmi cernitis aut avidas Bacchum scelerare parentes, nebridas et fragiles thyrsos portare putastis imbellem ad sonitum maribusque incognita veris foeda Celaenaea committere proelia buxo?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권270)
"cinge aggere portas, tela nova, fragiles aevo circum inspice muros, praecipue stipare viros densasque memento multiplicare acies!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권286)
vix campus euntem sentit, et exilis plantis intervenit aer, raraque non fracto vestigia pulvere pendent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권243)
"hi deseruisse feruntur exilem Glisanta Coroniamque, feracem messe Coroniam, Baccho Glisanta colentes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권155)
redit atque exile profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권173)
mox ignotum armis ac solo corpore mensus Tydea non timuit, fragilique lacessere telo saepius infrendentem aliis aliosque sequentem ausus erat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권247)
"odi artus fragilemque hunc corporis usum, desertorem animi, caput, o caput, o mihi si quis adportet, Melanippe, tuum!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권337)
"stant undique in armis foedam indignantes noctem vigilesque superbos, ecce repens superis animum lymphantibus horror Thiodamanta subit formidandoque tumultu pandere fata iubet, sive hanc Saturnia mentem, sive novum comitem bonus instigabat Apollo, prosilit in medios, visu audituque tremendus impatiensque dei, fragili quem mente receptum non capit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권57)

SEARCH

MENU NAVIGATION