라틴어 문장 검색

cum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium mox a verecundia simul pristinae dignitatis ac misericordia praesentis fortunae ortum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 196:1)
ita simul tria proelia circa castra locis distantibus erant clamoresque dissoni ad incertos suorum eventus a praesenti certamine animos pugnantium avertebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 542:2)
paulisper fremitus approbantium dicta fuit monentiumque aliorum alios ut eas voces velut oraculo missas in pectora animosque demitterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 568:1)
sub hanc vocem fremitus variantis multitudinis fuit partim adsensum partim indignationem, dicere id ausum eum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 365:1)
haec velut procella partim vulneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternavit equos ut repente velut effrenati passim incerto cursu ferrentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 474:1)
et cum fremitus post vocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit eandem, de quibus illi agant, civitatium causam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 297:1)
ingentem ea res fremitum Macedonia tota fecit, relinquentesque penates suos cum coniugibus ac liberis pauci dolorem continebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 24:1)
Scribonius, uti praeceptum erat, ubi primum fremitum equestrem audivit, avertit equos et castra repetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 368:1)
fremitus ortus cum assensu, deinde universorum voces idem petentium confusae in unum orationem interpellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 554:1)
fremitus igitur in curia ortus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 27:2)
Lentuli circumeuntes Peloponnesi oppida, cum sine discrimine omnes civitates adhortarentur ut, quo animo qua fide adiuvissent Romanos Philippi primum, deinde Antiochi bello, eodem adversus Persea iuvarent, fremitum in contionibus movebant, Achaeis indignantibus eodem se loco esse, qui omnia a principiis Macedonici belli praestitissent Romanis, quo Messenii atque Elii, qui et Macedonis Philippi bello hostes fuissent Romanis et pro Antiocho postea arma adversus populum Romanum tulissent ac,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 391:1)
quod ubi audivere barbari, ceterorum quidem fremitus fuit indignantium se frustra excitos sedibus suis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 325:1)
clamores deinde dissonos oriri omnibus locis, et prius hostes quam ipsos quid paretur scire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 413:2)
dein fremitus increvit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 4:1)
pro se quisque id quod quisque potest et valet edit, ferro ferit, tela frangunt, boat caelum fremitu virum, ex spiritu atque anhelitu nebula constat, cadunt volnerum vi viri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 148)

SEARCH

MENU NAVIGATION