라틴어 문장 검색

Turci autem fugam gentis Christianae et suorum principum videntes, crudeli caede furescunt in populo [0620D] et toto Christianorum comitatu, quorum solummodo septingenti per abrupta montium et silvarum densitatem fugientes, vitae reservati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 62:1)
- Willhelmus et Welfo cum ducibus Turcorum ante urbem Reclei praeliantur et Christiani fugam ineunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 75:3)
Unde unanimiter post plurimam et diutinam saevissimamque contentionem, quae ex littore utroque palustri et profundo fiebat, universi Christiani fugam arripientes, strage inaudita ab impiis persecutoribus attriti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:5)
- De fuga Arvernensis episcopi et ducis Welfonis, et de interitu Idae comitissae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 77:3)
- De incenso a Babyloniis templo S. Georgii, et de fuga Roberti, episcopi urbis Rames.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 3:2)
Rex igitur et omnis comitatus illius videntes tam propinquas acies inimicorum astitisse, omni timore mortis deposito, et animae suae parcere non curantes, atrociter et unanimiter per medios hostes ad eorum millia irruunt, acies penetrantes in virtute militari, et nimiam caedem suis armis multiplicantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:1)
Alii vero sagittis et fundibulis viros egregios coronantes, incessanter affligebant, tanquam grando indeficiens quae de coelo cadit, quousque vim ultra sufferre non valentes rex et universi in fugam conversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:3)
Ex his quinquaginta versus Rames fugam arripientes, portae urbis immissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:5)
Lithardus vero Cameracensis, Rotgerus de Roseit, Philippus de Bulon, Baldewinus de Hestrut, Walterus de Berga, Hugo de Burg, Addo de Keresi versus Japhet fugam inierunt, ubi decem millia illis occurrerunt, qui regi ad auxilium festinabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:6)
Sed ab his audito regis infortunio, et suo interitu, ad eamdem civitatem fuga reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:7)
CAP. V. - De obsidione urbis Rames, et de fuga vel salvatione regis Baldewini
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 9:1)
à quibus illi fuga per montana interdicta, graviter insecutione illorum oppressus est, nescius quo vagari coeperit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:3)
- Quomodo cives Jerusalem propter fugam Baldewini regis conterriti, consolationem receperint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 13:2)
Erat his diebus regina et uxor Baldewini in ipsa civitate Japhet, quae etiam terroribus attonita et dolore mortis dilectissimi regis, pariter fugam cum caeteris meditabatur inire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 16:5)
Christiani quoque qui navigio appulsi sunt horribili pariter clamore cum rege Baldewino et gravi strepitu vociferantes, Babylonios vehementi pugna sunt aggressi, saevissimis ac mortiferis plagis eos affligentes, donec bello fatigati et ultra vim non sustinentes fugam versus Ascalonem [0631B] inierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION