라틴어 문장 검색

ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis semina de terraque necessest funditus ipsa ignis corpora per totum consurgere fontem et simul exspirare foras exireque in auras, non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:2)
multaque praeterea prius ipso tacta vapore eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:9)
frigus item transire per aes calidumque vaporem sentimus, sentimus item transire per aurum atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:7)
denique cera lique fit in eius posta vapore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:3)
Sunt singulorum, uti natalium fulgurumque susceptiones, item funerum atque expiationum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 8:1)
volat vapor ater ad auras.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 23:3)
Quod muliebre corpus crebris purga­tionibus deputatum pluribus consertum est foraminibus, ut pateat in meatus et vias praebeat humori in egestionis exitium confluenti, per haec foramina vapor vini celeriter evanescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 18:2)
Ex quo intellegitur quod idem faciens in ventris humore subducit se digestionis necessitati et tam sero illic coquitur quam tardius conficiuntur quae vapore aquae quam quae igne solvuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 3:2)
et contra, cum aer hiemem praefert, calor in inferiora demergens aquis in imo nascentibus dat vaporem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:4)
Fulgura fallaci micuerunt crebra sereno, Et varias ignis denso dedit aere formas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:5)
nec ventus in illas Incubuit silvas, excussaque nubibus atris Fulgura:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:5)
moriuntur fulgura nimbis Hinc imperfecto complectitur aera gyro Arcus, vix ulla variatus luce colorem, Oceanumque bibit, raptosque ad nubila fluctus Pertulit, et coelo diffusum reddidit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:44)
Quoque minus possent siccos tolerare vapores, Quaesitae fecistis aquae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:29)
Nam, vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub ursae, Vel plaga qua torrens claususque vaporibus axis Nec patitur noctes nec iniquos crescere soles, Si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur, Imperiumque comes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:12)
Lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt Clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION