라틴어 문장 검색

Sed is morbus aestate plerumque concipitur, si defuit aqua, propter quod vaporibus omni quadrupedi largius bibendi potestas danda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 14:3)
Est etiam non ingrati saporis muria perduratus, atque ita malini ligni vel culmi fumo coloratus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 7:5)
Proper quod plurima glans vel cisternis in aquam vel fumo tabulatis recondenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 8:4)
Huic autem focus applicetur tam longe, ut nec impediat prae-dictos aditus, et ab eo fumus perveniat in utramque cellam:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 2:4)
Deterrima est conditio fictilium, quae et accenduntur aestatis vaporibus, et gelantur hiemis frigoribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 2:1)
Quod sive est abditum specu, fumo elicietur, et cum erupit, aeris strepitu coercetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 10:5)
araneis, qui favos corrumpunt, detractis fumus immittatur factus incenso bubulo fimo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 1:4)
Sed ubi a posteriore parte, qua nullum .est vestibulum, patefactum fuerit alveare, fumum admovebimus factum galbano vel arido fimo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 5:1)
idque vas ansatum simile angustae ollae figuratur, ita ut altera pars sit acutior, per quam modico foramine fumus emanet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 5:3)
Itaque ex iisdem rebus fumus etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare tentantes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 10:3)
et usurpatis quibus insueverat exercitationibus, lauto corpore, hilare epulatus, cum se honestius calliditate Tiberii vel impetu G. Caesaris periturum dixisset quam quod fraude muliebri et impudico Vitellii ore caderet, venas exolvit, viso tamen ante rogo iussoque transferri partem in aliam ne opacitas arborum vapore ignis minueretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 3장4)
et quia pressus pavore sanguis tardius labebatur, praefervidi balnei vapore enecatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장4)
erant tamen qui crederent veterem illam formam salubritati magis conduxisse, quoniam angustiae itinerum et altitudo tectorum non perinde solis vapore perrumperentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장10)
exim balneo inlatus et vapore eius exanimatus sine ullo funeris sollemni crematur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장8)
sic veteres auctores, sed gnari locorum tradunt undantis bitumine moles pelli manuque trahi ad litus, mox, ubi vapore terrae, vi solis inaruerint, securibus cuneisque ut trabes aut saxa discindi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION