라틴어 문장 검색

si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea, quae dicta sunt ab iis, quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum scribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca anteponant iis, quae et splendide dicta sint neque sint conversa de Graecis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 8:2)
ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:1)
atque in sensibus est sua cuiusque virtus, ut ne quid impediat quo minus suo sensus quisque munere fungatur in iis rebus celeriter expediteque percipiendis, quae subiectae sunt sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 48:3)
quid, si non sensus modo ei sit datus, verum etiam animus hominis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 54:7)
somnum denique nobis, nisi requietem corporibus et medicinam quandam laboris afferret, contra naturam putaremus datum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 73:5)
nam et amici cultus et parentis ei, qui officio fungitur, in eo ipso prodest, quod ita fungi officio in recte factis est, quae sunt orta virtutibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 93:3)
nam oculi tamquam speculatores altissimum locum optinent, ex quo plurima conspicientes fungantur suo munere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 140:5)
Iam vero et earum rerum, quibus abundaremus, exportatio et earum, quibus egeremus, invectio certe nulla esset, nisi his muneribus homines fungerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 16:1)
Qui igitur adipisci veram gloriam volet, iustitiae fungatur officiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 57:1)
Huic [quoque] ergo a maioribus nostris est in toga dignitatis principatus datus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 88:3)
At vero ille tenuis, cum, quicquid factum sit, se spectatum, non fortunam putet, non modo illi, qui est meritus, sed etiam illis, a quibus exspectat (eget enim multis), gratum se videri studet neque vero verbis auget suum munus, si quo forte fungitur, sed etiam extenuat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 93:1)
Ita semper officio fungetur utilitati consulens hominum et ei, quam saepe commemoro, humanae societati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 37:2)
datus est Aristides;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 60:3)
Ne noster quidem Gratidianus officio viri boni functus est tum, cum praetor esset collegiumque praetorium tribuni plebi adhibuissent, ut res nummaria de communi sententia constitueretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 102:1)
neque vero nobis cupientibus atque exoptantibus fructus oti datus est ad eas artis, quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas inter nosque recolendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION