라틴어 문장 검색

Itaque hac opportunitate anuli usus reginae stuprum intulit eaque adiutrice regem dominum interemit, sustulit, quos obstare arbitrabatur, nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 47:6)
Qui enim scire debuit de sanitate, de fuga, de furtis, praestat edicto aedilium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 89:4)
Lacedaemonii ipsi, cum omnia concedunt in amore iuvenum praeter stuprum, tenui sane muro dissaepiunt id, quod excipiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 11:7)
stupra vero et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliis illecebris nisi voluptatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 52:3)
mira erant in civitatibus ipsorum furta Graecorum quae magistratus sui fecerant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 10:3)
mitto alia quae audio multa, mitto furta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 16:6)
sed praeter furta et rapinas et virgis caesos socios haec quoque fecit, ut ipse gloriari solet, eadem quae Q. Caesar :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 32 2:1)
plane te rogo, sic ut olim matrem nostram facere memini, quae lagonas etiam inanis obsignabat, ne dicerentur inanes aliquae fuisse quae furtim essent exsiccatae, sic tu etiam si quod scribas non habebis, scribito tamen, n e furtum cessationis quaesivisse videaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 26 2:1)
vini somni stupri plenus, madenti coma, composito capillo, gravibus oculis, fluentibus buccis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:2)
Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio, furta, rapinae, donationes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 1:3)
itaque mandati constitutum est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 3:1)
cuius enim de illo incesto stupro iudicium decernendi senatui potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium novum constituendum putasse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 2:3)
eum quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L. Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:2)
tuque ex tuo edito monte Latiari, sancte Iuppiter, cuius ille lacus, nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum puniendum oculos aperuisti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:5)
polluerat stupro sanctissimas religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a iudicibus palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberos, coniugem meam vexarat, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION