라틴어 문장 검색

Praeterea iam pastor et armentarius omnis et robustus item curvi moderator aratri languebat, penitusque casa contrusa iacebant corpora paupertate et morbo dedita morti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:1)
nec minimam partem ex agris maeror is in urbem confluxit, languens quem contulit agricolarum copia conveniens ex omni morbida parte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:3)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, Setigerique sues atque in praesepibus ursi Saevire ac formae magnorum ululare luporum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 1:1)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:4)
Tum vero ardentes oculi atque adtractus ab alto Spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo Ilia singultu tendunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 8:3)
languebant pleraque morbo, Et moriebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 14:6)
cum Virgilius, inquit, Aenean suum tamquam omnia pium a contagione atrocis visus apud inferos vindicaverit, et magis eum fecerit audire reorum gemitus quam ipsa videre tormenta, in ipsos vero campos piorum licenter induxerit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 14:2)
Ut ventum est parvi Rubiconis ad undas, Ingens visa duci Patriae trepidantis imago Clara per obscuram vultu moestissima noctem, Turrigero canos effundens vertice crines, Caesarie lacera, nudisque adstare lacertis, Et gemitu permixta loqui:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:19)
Gemitu sic quisque latenti, Non ausus timuisse palam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:59)
Cui non conspecto languebit dextra parente ?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:12)
Incertasque manus ictu languente per undas Exercent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:40)
Spumea tunc primum rabies vesana per ora Effluit, et gemitus, et anhelo clara meatu Murmura:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:54)
coelo languente fretoque, Naufragii spes omnis abit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:37)
Orbe quoque exhaustus medio languensque recessit, Spectantes oculos infirmo lumine passus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:51)
Circumfusa duci flevit, gemituque suorum Et non ingratis incessit turba querelis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:60)

SEARCH

MENU NAVIGATION