라틴어 문장 검색

quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere - nam id quidem est interdum necesse - , sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo funestare, Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebiles voces refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:4)
Quem stupefacti dicentem intuentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 53:2)
6.480 inclusorum hominum gemitu mugiebat taurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 60:6)
armatis hominibus ante diem tertium Nonas Novembris expulsi sunt fabri de area nostra, disturbata porticus Catuli quae ex senatus consulto consulum locatione reficiebatur et ad tectum paene pervenerat, Quinti fratris domus primo fracta coniectu lapidum ex area nostra, deinde inflammata iussu Clodi, inspectante urbe coniectis ignibus, magna querela et gemitu non dicam bonorum, qui nescio an nulli sint, sed plane hominum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 4:1)
. audivimus nihil aliud nisi imperata ἐπικεφάλαια solvere non posse, ὠνα`σ omnium venditas, civitatum gemitus, ploratus, monstra quaedam non hominis sed ferae nescio cuius immanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 16 4:3)
populi autem nullo gemitu publicanis quibus hoc ipso lustro nihil solverant etiam superioris lustri reliqua reddiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 10:7)
ista enim sunt ipsa vulnera quae non possum tractare sine maximo gemitu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 22 2:2)
ibi loquor quod in solum, ut dicitur, et gemitum in risus maximos transfero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 2:8)
versor autem in gemitu Italiae et in urbis miserrimis querelis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 15 3:4)
sed magno cum gemitu senatus consules non sunt persecuti eorum sententias qui, Afranio cum essent adsensi, addiderunt ut praetores ita crearentur ut dies sexaginta privati essent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 7 4:3)
idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non tribunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio et gemitus urbis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 2:6)
quod Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe tota fletus gemitusque fieret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 1:1)
linquamus amicis Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 116:8)
a te enim malo discedere, sed ille certe non fortis, qui iacet in tecto u/mido, Quod e/iulatu, que/stu, gemitu, fre/mitibus Resona/ndo mutum fle/bilis voce/s refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 33:2)
cuius contentionis cum tanta vis sit, si gemitus in dolore ad confirmandum animum valebit, utemur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION