라틴어 문장 검색

celsa qua Tenedos mare dorso replevit, tumida consurgunt freta undaque resultat scissa tranquillo minor, qualis silenti nocte remorum sonus longe refertur, cum premunt classes mare pulsumque marmor abiete imposita gemit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:16)
Perfossa dehiscit molibus insanis tellus, iam montibus haustis antra gemunt, et dum vanos lapis invenit usus, inferni manes caelum sperare fatentur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:13)
Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et agnus.13)
Ergo hinc abesto, livor, ne frustra gemas, Quoniam mihi sollemnis debetur gloria.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.24)
Ipsi principes Illam osculantur, qua sunt oppressi, manum, Tacite gementes tristem fortunae vicem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Demetrius rex et Menander poeta: Quomodo saepe fallatur hominum iudicium.4)
Inter manus sublatus et multum gemens Domum refertur.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.4)
Premente partu scrofa cum gemeret iacens, Accurrit lupus et obstetricis partibus Se posse fungi dixit, promittens opem.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Scrofa parturiens et lupus: Faciendum prius de homine periculum, quam eius te committas fidei.1)
Repeto me correptum ab eo, cur ambularem:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 16:1)
tunc admirante nullo, illaudatus inglorius subit portum, at cum stridunt funes curvatur arbor gubernacula gemunt, tunc ille clarus et dis maris proximus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 4:2)
Exspecto, ut quaedam ex hac epistula ut illud 'gubernacula gemunt' et 'dis maris proximus' isdem notis quibus ea, de quibus scribo, confodias;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 13:1)
Illa gemens patruique nefas delictaque Martis Errabat nudo per loca sola pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 625)
publica me requies curarum somnus habebat, fusaque erant toto languida membra toro, cum subito pinnis agitatus inhorruit aer, et gemuit parvo mota fenestra sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 33)
illa quidem, tamquam cognosceret, adstitit amens et gemuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권126)
ille gemit lecto graviter deiectus ab alto, membraque de dura vix sua tollit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권225)
ecce super corpus communia damna gementes obliti decoris virque paterque iacent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권548)

SEARCH

MENU NAVIGATION