라틴어 문장 검색

ut flamma, quae super halitus et oleosa multiplicat se, et generat novam flammam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:5)
aer, qui super aquam et aquea multiplicat se, et generat novum aerum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:6)
spiritus vegetabilis et animalis, qui super tenuiores partes tam aquei quam oleosi in alimentis suis multiplicat se, et generat novum spiritum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:7)
partes solidae plantarum et animalium, veluti folium, flos, caro, os, et sic de caeteris, quae singulae ex succis alimentorum assimilant et generant substantiam successivam et epiusiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:8)
Itaque exquirendum, sub quibus climatibus, et in qua tellure, et ad quam profunditatem metalla singula generentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:3)
Etiam materiae diversae putrefactionum, unde animalcula generantur, notandae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:15)
Quemadmodum enim in corpore naturali vulnera et solutio continuitatis genere peiora sunt quam humores putridi, similis est corporis spiritualis ratio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:13)
Inter Christianos duo tantum recipiuntur gladii, spiritualis nempe et temporalis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:3)
Abruptio sermonis in medio, quasi quis seipsum deprehenderet et contineret, maiorem generat appetitum in eo quocum colloqueris ad ulterius inquirendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 6:2)
Rem esse contra naturam ut pecunia generaret pecuniam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 3:3)
Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! "Stultus ?clamet ?est propheta; insanus vir spiritalis". Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae.
(불가타 성경, 호세아서, 9장7)
At vero superfluos ac deminutos longe multos infinitosque repperies, nec ullis ordinibus passim inordinateque dispositos et a nullo certo fine generatos.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 1:3)
ideo generans non potest in totam substantiam rei;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 6:3)
ergo individuum demonstratum esset ex infinitis causis generantibus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 8:2)
Item, si mundus esset aeternus, tunc infiniti homines essent generati et corrupti, homine autem corrupto manet substantia quae in corpore erat, anima [scilicet] rationalis, cum ipsa sit ingenerabilis et incorruptibilis, et sic tales substantiae infinitae essent simul in actu;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION