라틴어 문장 검색

nec tibi turpe puta (quamvis sit turpe, placebit), ingenua speculum sustinuisse manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 5:1)
dedecet ingenuos taedia ferre sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 68:1)
artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est, pectora mollescunt asperitasque fugit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 64)
artis et ingenuae cultor uterque sumus, thyrsus abest a te, gustata est laurea nobis, sed tamen ambobus debet inesse calor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 523)
artibus ingenuis quaesita est gloria multis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 718)
sed quam Marte ferox et vinci nescius armis, tam numquam, facta pace, cruoris amans, adde quod ingenuas didicisse fideliter artes emollit mores nec sinit esse feros, nec regum quisquam magis est instructus ab illis, mitibus aut studiis tempora plura dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 922)
perlege dispositas generosa per atria ceras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권331)
sumunt gentiles arma professa manus, egreditur castris miles generosus ab isdem, e quis dux fieri quilibet aptus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권132)
quo ruitis, generosa domus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권142)
Brutus adest tandemque animo sua nomina fallit fixaque semianimi corpore tela rapit stillantemque tenens generoso sanguine cultrum edidit impavidos ore minante sonos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권549)
num minus ingenuis artibus illa vacat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권4)
"aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae, hunc meus implevit generoso flore maritus atque ait arbitrium tu, dea, floris habe."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권115)
Postquam epulis functi generosi munere Bacchi diffudere animos, cultusque genusque locorum quaerit Lyncides moresque animumque virorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 75:1)
Dominum generosa recusat et vicina suas tendens super aequora palmas eripe me domino;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 86:4)
Herculis illam imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus inpleratque uterum generoso semine, cum sic incipit Alcmene:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 24:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION