라틴어 문장 검색

sev fatis italum castra obsidione tenentur sive [malo] fato Italorum obsidentur castra Troiana, sive Troiani malo errore et sinistris monitis ad Italiam venerunt, neminem absolvo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1091)
Futurum esse paucis annis uti omnes ex Galliae finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent; neque enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro neque hanc consuetudinem victus cum illa comparandam.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장11)
saxa vocant itali mediis quae in fluctibus aras ordo est, quae saxa in mediis fluctibus Itali aras vocant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1091)
pro quibus hunc ordinem esse ait 'tris Notus abreptas mediis fluctibus in saxa latentia torquet'. alii 'mediis fluctibus aras' legunt, ut sit ordo 'saxa vocant Itali aras, quae mediis fluctibus', ut desit 'sunt'. Italos autem aliqui non qui in Italia nati sint, sed qui Latine loquantur accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1092)

SEARCH

MENU NAVIGATION