라틴어 문장 검색

Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones, immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore plectatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 2:1)
Nec mihi misero statuta saltem cibaria pro tantis praestabantur laboribus:
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:7)
Talibus aerumnis edomitum novis Fortuna saeva tradidit cruciatibus, scilicet ut, quod aiunt, domi forisque fortibus factis adoriae plenae gloriarer.
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:1)
Quam mortem dominus eorum aegerrime sustinens arreptum servulum, qui causam tanti sceleris uxori suae praestiterat, nudum ac totum melle perlitum firmiter alligavit arbori ficulneae, cuius in ipso carioso stipite inhabitantium formicarum nidificia borribant et ultro citro commeabant multiiuga scaturigine.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:6)
"Vides istud dolium, quod semper vacuum frustra locum detinet tantum et revera praeter impedimentum conversationis nostrae nihil praestat amplius?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 6:5)
praestet vobis creator Eloy
(ARCHIPOETA, I173)
libertatis titulo volens gloriari,
(ARCHIPOETA, IX41)
paganis nimium gloriantibus, ipso cum magna suorum parte ibidem occiso, inimici loco funeris dominati sunt, et totam illam regionem suo dominio subdiderunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 33 36:3)
in hoc pium et opinatissimum atque opulentissimum Salomonem Hebraeorum regem aequiparans, qui primitus, despecta omni praesenti gloria et divinitiis, sapientiam a Deo deposcit, et etiam utramque invenit, sapientiam scilicet et praesentem gloriam, sicut scriptum est, 'Quaerite ergo primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia praestabuntur vobis.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:10)
Praestabit dominus, ut etiam cetera, quae adhuc desideramus, impleantur.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 9:9)
neque enim parum praestabis, cum de hac re nulla petitione me ulterius onerabis, ne nihil aliud quam durior appaream venerabili mihi et sanctae benivolentiae tuae.
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:9)
Dei misericordia nobis praestet de tua salute gaudere.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 10:8)
Per eum namque praestatur, ut ipsae etiam quae liberales disciplinae ab eis qui in libertatem vocati non sunt, appellantur, quid in se habeant liberale noscatur.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:3)
Qui fortasse praestabit, sicut ante quam accidisset ista temptatio ego et frater meus Alypius conlocuti sumus, ut non solum vobis carissimis commembris nostris, verum etiam ipsis inimicis notissimum fiat nulla nos cupiditate pecuniae in rebus ecclesiasticis sordidari.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 9:4)
Ideo praestitit misericordia dei, ut et nos et episcopi vestri tam frequenti numerosoque conventu Carthaginem veniremus atque inter nos de ipsa dissensione ordinatissime conferremus.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION