라틴어 문장 검색

partus achilles Turnum significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 891)
'socer' vero, quia Pompeius habuit Iuliam, filiam Caesaris, quae in partu periit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8303)
ergo nunc hoc dicit, talis erit Veneri partus suus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3204)
tunc Diana eius castitate commota revocavit eum in vitam per Aesculapium, filium Apollinis et Coronidis, qui natus erat exsecto matris ventre, ideo quod, cum Apollo audisset a corvo, eius custode, eam adulterium committere, iratus Coronidem maturo iam partu confixit sagittis - corvum vero nigrum fecit ex albo - et exsecto ventre Coronidis produxit ita Aesculapium, qui factus est medicinae peritus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7615)
geminis conivnctus atridis geminos hic duos, aliter 'gemini' uno partu editi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1302)
ventis et dis agrippa secundis Agrippa dicitur ab aegro partu, id est qui pedibus nascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6822)
nec partum gratia talem parva manet debet ab omnibus coli quae talem creavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2961)
secundum alios partum eius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5813)
priamo narrabis achillem propter illud Sibyllae alius Latio iam partus Achilles.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7391)
Terentius etiam mulierem post partum virginem vocat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6875)
uno eodemque tulit partu dispositio haec poetae, quae dicit has et similes esse furiis, et cum his esse procreatas, hoc agit, ut ostendat illam prudentium opinionem, esse tam apud superos quam in terris, sicut apud inferos furias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8471)
hunc Oaxen in Creta op- pidum condidisse, quod suo nomine nominavit, ut Varro ait "quos magno Anchiale partus adducta dolore et geminis capiens tellurem Oeaxida palmis scindere dicta".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 659)
vitula enim est nomen aetatis, non quod tantum ante partum iuvencae possideant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 306)
nam licet sint multis remedio, tamen praegnantes eorum odore abiciunt et egerunt partum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 587)
effetos per agros continua fertilitate lassatos, sicut etiam frequenti partu effeta dicitur mulier.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 811)

SEARCH

MENU NAVIGATION