라틴어 문장 검색

is amare occepit Alcumenam clam virum usuramque eius corporis cepit sibi, et gravidam fecit is eam compressu suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol56)
nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius, utrimque est gravida, et ex viro et ex summo Iove.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol57)
Gravidam ego illanc hic reliqui quom abeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 247)
Et quom te gravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 270)
verum non est puero gravida.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2145)
post igitur demum faciam res fiat palam atque Alcumenae in tempore auxilium feram faciamque ut uno fetu et quod gravida est viro et me quod gravidast pariat sine doloribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 17)
primum omnium Alcumenae usuram corporis cepi, et concubitu gravidam feci filio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 25)
tu gravidam item fecisti, cum in exercitum profectu's:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 26)
[nunc prius quam malum istoc addis, certumst iam dicam patri] de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam, ut eum ex lutulento caeno propere hinc eliciat foras.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 110)
Quod bonis bene fit beneficium, gratia ea gravida est bonis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2163)
Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum, prius gravida facta est priusque peperit filiam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 3131)
germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis, caeno κοπρω`ν commixte.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 143)
pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3219)
Oh, lutum lenonium, commixtum caeno sterculinum publicum, impure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli, pecuniae accipiter avide atque invide, procax, rapax, trahax - trecentis versibus tuas impuritias traloqui nemo potest - accipin argentum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 35)
] pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt, lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2131)

SEARCH

MENU NAVIGATION