라틴어 문장 검색

M. vero Scaurus, quem non longe ruri apud se esse audio, vir regendae rei publicae scientissimus, si audierit hanc auctoritatem gravitatis et consili sui vindicari a te, Crasse, quod eam oratoris propriam esse dicas, iam, credo, huc veniat et hanc loquacitatem nostram vultu ipso aspectuque conterreat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 214:3)
omnium sententiarum gravitate, omnium verborum ponderibus est utendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 73:1)
qui tamen verborum gravitate et elegantia et copia suam quandam expressit quasi formam figuramque dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 98:5)
neque est ulla temperatior oratio quam illa, in qua asperitas contentionis oratoris ipsius humanitate conditur, remissio autem lenitatis quadam gravitate et contentione firmatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 212:3)
cum coniectis oculis, gestu omni ei imminenti, summa gravitate et celeritate verborum "Brute, quid sedes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:5)
haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, temporis, ne quid iocus de gravitate decerperet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 229:2)
erat autem tanta in Domitio gravitas, tanta auctoritas, ut, quod esset ab eo obiectum, lepore magis levandum quam contentione frangendum videretur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 230:3)
" Temporis igitur ratio et ipsius dicacitatis moderatio et temperantia et raritas dictorum distinguent oratorem a scurra, et quod nos cum causa dicimus, non ut ridiculi videamur, sed ut proficiamus aliquid, illi totum diem et sine causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:1)
Tempus igitur dicendi prudentia et gravitate moderabimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:4)
tantum interest, quod gravitas honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et quasi deformibus ponitur, velut eisdem verbis et laudare frugi servum possimus et, si est nequam, iocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:5)
Ex ambiguo dicta vel argutissima putantur, sed non semper in ioco, saepe etiam in gravitate versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 250:1)
Genus est perelegans et cum gravitate salsum cumque oratoriis dictionibus tum urbanis sermonibus accommodatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 270:3)
contio capit omnem vim orationis et gravitatem varietatemque desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 334:1)
Gravitatem Africanus, lenitatem Laelius, asperitatem Galba, profluens quiddam habuit Carbo et canorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:5)
Quis umquam res praeter hunc tragicas paene comice, tristis remisse, severas hilare, forensis scaenica prope venustate tractavit atque ita, ut neque iocus magnitudine rerum excluderetur nec gravitas facetiis minueretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION