라틴어 문장 검색

Videreque licebat celsum ferocia barbarum, genis stridore constrictis, succiso poplite aut abscisa ferro dextera vel confosso latere inter ipsa quoque mortis confinia minaciter circumferentem oculos truces:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 4:1)
Reversus est, et gratanter a Langubardis susceptus, et ad regna gubernacula eum constituerunt mense tertio post mortem Grimoaldi.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 146)
Sed Deus, qui domno imperatore ad regni gubernacula imperialis ordinaverat, cum ipso erat, sicut legitur:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1610)
michimet sum causa pericli, Me necat ex dono rustica dextra meo.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et securi 57:8)
Me stimulat pietas pro te perferre duellum, Est michi pro domino dextra parata meo.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:31)
Nil de se retinet uirtus oblita futuri, Dextera corporeas prodiga fundit opes.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:36)
Dormitans uigilat et cessans cogitat ictus, Et metuens audet dextra notatque locum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:40)
ubi et cur laeua cum dexteris permutentur;
(아풀레이우스, 변명 15:3)
igitur et inmodicae diuitiae uelut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam nimietatem.
(아풀레이우스, 변명 18:5)
ubi responderit dexteram sibi aurem nimis inquietam, confestim discessisse.
(아풀레이우스, 변명 46:5)
ceterum, quod dexterae auris crebriores tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus adacti;
(아풀레이우스, 변명 49:3)
nam dextera corporis ualidiora sunt eoque minus spei ad sanitatem relinquunt, cum et ipsa aegritudini succumbunt.
(아풀레이우스, 변명 49:4)
aquila enimuero cum se nubium tenus altissime sublimauit euecta alis totum istud spatium, qua pluitur et ninguitur, ultra quod cacumen nec fulmini nec fulguri locus est, in ipso, ut ita dixerim, solo aetheris et fastigio hiemis - cum igitur eo sese aquila extulit, nutu clementi laeuorsum uel dextrorsum tanta mole corporis labitur, uelificatas alas quo libuit aduertens modico caudae gubernaculo, inde cuncta despiciens ibidem pinnarum eminens indefessa remigia ac paulisper cunctabundo uolatu paene eodem loco pendula circumtuetur et quaerit, quorsus potissimum in praedam superne sese ruat fulminis uicem, de caelo inprouisa simul campis pecua simul montibus feras simul homines urbibus uno optutu sub eodem impetu cernens, unde rostro transfodiat, unde unguibus inuncet uel agnum incuriosum uel leporem meticulosum uel quodcunque esui animatum uel laniatui fors obtulit.
(아풀레이우스, 플로리다 2:14)
primus Hyagnis in canendo manus discapedinauit, primus duas tibias uno spiritu animauit, primus laeuis et dexteris foraminibus, acuto tinnitu et graui bombo, concentum musicum miscuit.
(아풀레이우스, 플로리다 3:7)
laeua distantibus digitis neruos molitur, dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admouet, ceu parata percutere, cum uox in cantico interquieuit;
(아풀레이우스, 플로리다 15:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION