라틴어 문장 검색

hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas vel inguina, fereque in senibus vel in is, quorum corpus mali habitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장302)
Utrunque, sicut omnis cancer, fit maxime in senibus vel iis, quorum corpora mali habitus sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장76)
Atque hoc quoque malo fere corpora senior temptantur aut quae mali habitus sunt, sed in cruribus maxime.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장103)
Quibus multum mali accedit, si corpus vel aegrum vel senile vel mali habitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장234)
picis crudae S.I. Vitiligo quoque quamvis per se nullum periculum adfert, tamen et foeda est et ex malo corporis habitu fit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장451)
Quod cum ex malo corporis habitu fiat, raro non ultra procedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장199)
15 Si quando autem ulcera oris cancer invasit, primum considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장1)
Nam ubi post longis morbis totus corporis habitus vitiatus est lateque se sinus suffudit et in eo iam cutis pallet, scire licet eam iam emortuam esse et inutilem futuram;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장34)
Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장7)
at quod mali habitus est, quodve papulas, inpetiginem, similiaque habet, idoneum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장49)
Ad cuius rei facultatem multum confert et magnitudo volvae et vis nervorum eius et corporis totius habitus et mentis etiam robur, cum praesertim intus nonnumquam etiam duae manus dari debeant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장8)
Verum intus emortuo corpori manus iniecta protinus habitum eius sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장11)
etenim per omnia femur umero, crus vero brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장128)
Deligari autem bracchium debet paulum pollice ad pectus inclinato, siquidem is maxime bracchii naturalis habitus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장76)
Multum autem eo confert et corporis et nvo habitus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION