라틴어 문장 검색

Cum deinde diligentius exploraremus, qui homines inhabitarent nobile solum, quodve genus negotiationis praecipue probarent post attritas bellis frequentibus opes, O mi inquit hospites, si negotiatores estis, mutate propositum aliudque vitae praesidium quaerite.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 116:3)
Quo enim spectant flexae pectine comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia, quo incessus arte compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis, ut vendas?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:2)
Non sanguine tristi perfusus venio, non templis impius hostis admovi dextram, sed inops et rebus egenis attritus facinus non toto corpore feci.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:6)
Ecce recurrentes qua versat fluctus arenas, discolor attrita calculus exit humo.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 15:4)
hebetentur fortasse et paulum retundantur, evelli quidem extorquerique non possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 4:2)
Perfectum opus absolutumque est, nec iam splendescit lima sed atteritur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 3:1)
quibus ingenia nostra in posterum quoque hebetata fracta contusa sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 9:2)
Confluebant omnes ad spectaculum magistratus, quorum adventu et mora modica res publica novis sumptibus atterebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 10:1)
Tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos Tincta gerens rubro Punica rostra croco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 611)
" da mihi, siquid ea est, hebetantem pectora Lethen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 111)
gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu, atteritur pressa vomer aduncus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 103)
Orbe resurgebant lunaria cornua nono, cum dea venatu, fraternis languida flammis, nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens ibat et attritas versabat rivus harenas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:8)
Rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 43:4)
Si homo declarat se autonomum esse a realitate et se absolutum dominatorem constituit, ipsum fundamentum eius exsistentiae atteritur, quoniam “potius quam suo fungatur munere cooperatoris Dei in mundo creando, homo in Dei locum succedit sicque naturae concitat seditionem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 155:4)
Etenim, licet complura inter Nationes et regiones sint inita foedera, comminuta tamen officiorum divisio, ordinationis, inspectionis sanctionisque deficientibus severis rationibus, efficit ut omnes conatus hebetentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 225:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION